{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 119","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/119.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Experientia quoque nos in Monte Eustachiano docuit, tubi nostri loquelam ad quinque milliaria, seu quinque millia passuum spatium perceptam fuisse non per clausi aquaeductùs tubum, sed per liberrimi aëris Medium; unde facilè cognosci poterit, ad quot milliarium spacium quis articulata voce loqui posset, nostri tubi beneficio, verbi gratiâ: si nosse cupias ROMA Tybur usque, quod 16. milliarium esse diximus, qanta vocis intensione opus sit, ut intra hoc spacium loquela suum sortiatur effectum; ἀποδεικτικῶς ostendamus. Certum itaque, exploratumque habemus, ita sese habere sonum intensum ad sonum intensiorem, uti se habet intercapedo ad intercapedinem inter colloquentes interjectam; hoc igitur pacto per regulam proportionum operabere: sonus tubae intensus ut 4. reddit verba ad 5. milliaria, uti experimento compertum est, quid dabit sonus intensus ut 13? facta operatione prodibunt 16. milliaria 1+/2 intra quod spacium sonus articulatus intensus ut 13. percipi posset. Si quis verò, ad quot milliaria sonus memoratus se extendere possit, scire velit, sic aget: Dic ad 5. milliaria sonus memoratus intensus ut 4. percipitur; ad 16. milliaria, quam intenso sono percipietur? facta operatione prodibit 16/2 Hoc pacto quodlibet spacium & sonum, ejusque intensionem invenire poteris, posito, Intermedium semper ab omni ventorum flatu liberum, & aequalis temperies esse. Cùm itaque fieri posse jam demonstratum sit per liberum aërem ad remotissima spatia transmitti voces, quanto majorem is sortietur effectum in aquaeductu undique & nudique clauso, & ad 16. milliaria extenso? Cùm enim in eo voces non elabantur, neque placido & quieto aquae fluxu utpote aequilibrato turbentur, neque aëris violentiam experiantur, certum est tubae beneficio sermocinationem nullo negotio Tybur inter & ROMAM institui posse. Sed de hisce plura in sequentibus.","prev":{"citation":"Phonurgia nova 118-2","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/118-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/118-2"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 120","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/120"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}