{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 126","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/126.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Dico itaque, quod ad hoc praestandum, consideranda sunt: Primò distantia, sive terminus ad quem: Secundô praecisa tubi directio secundùm lineae phonicae extensionem, ex termino à quo, ad terminum ad quem Tertiò tempus opportunum, ab omni aëris perturbatione liberum & immunè: Quartò intensio vocis major in respondente. Distantia juxta ea, quae paulò suprà diximus, priùs expendenda est, deinde intensio vocis per tubam loquentis. Sit verbi gratiâ: distantia loci 2. milliarium, & intensio vocis ab ordinario, & consueto modo loquendi, sit ut 3. ponetur regula hoc pacto: 2. milliaria requirunt vocis intensionem per tubam ut 1. tria milliaria quantam vocis intensionem requirunt? & operatione peracta, habebis vocis intensionem ut 112 & sic de caeteris; quamvis autem non praecisè hanc regulam servandam putem, cùm quaelibet vox elatior, & vehementior eâ, quae per tubum sit, ad percipienda responsa loquentis absque altera tuba, sed sola voce, ut dixi fortiori sufficiat: Ratio est, quod tubae sonus eadem proportione feratur in objectum per collectarum intra tubum specierum audibilium diffusionem, quâ vox grandior per medium aëris; quae mox ubi orificium tubi inciderit, ibidem multiplicata, tandem integris verborum conceptibus, auribus Phonurgi accidet, praesertim si aures ad os strictiùs applicuerit; quicquid enim recipitur per modum recipientis recipitur, quod in Monte Eustachiano multiplici experientia vocum comperimus: Sed res exemplo patebit. Sint colloquentes Sempronius, & Titius; Tuba, quâ correspondenti loqui vis, AB. Sit locus seu terminus ad quem C. stet Titius correspondens praecisè in loco I. sitque in hoc puncto praecisè directa tuba AB. per lineam axis phonici A I. Dico Titium stantem in I. voce paulò grandiori intonantem in A. à Sempronio, auribus tamen ad orificium A. probè applicatis; auditum iri, vocis enim species ex A. per tubum diffusae ad tubam BA. converso modo, eademque celeritate redibunt, quâ per tubum AB. profusae fuerunt; dixi dummodò fortiori voce utatur Titius, & tempore opportuno, & tranquillo: Nam aëre turbido, & injuriis temporis aggravato nihil fieri, jam in tubis sat superque comprobatum fuit: Oportet itaque respondentem paulò fortiori voce uti, ut ruptis Medii obstaculis, species sonorae ad tubam BA. liberiùs transmeare queant, quam ubi pertigerint, illae mox intra tubum auctae quàm limpidissimè se auribus ad orificium A. applicatis sistunt Sempronio; nam vox grandior defectum alterius tubae facilè in transmissione specierum supplebit.","prev":{"citation":"Phonurgia nova 125-2","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/125-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/125-2"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 127","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/127"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}