{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 129","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/129.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"DE TVBO ELLIPTICO. Uid Ellipsis sit, & quid Ellipticus tubus, in praecedentibus expositum fuit; quomodo verò describatur hujusmodi figura, pariter sectione 1. docuimus. Habet autem haec figura in majori diametro duo puncta ex comparatione dicta; quae & foci dicuntur, quòd quemadmodum omnes radiosae solis lineae in hisce duobus punctis unitae, ad ignem succendendum maximam, & mirificam vim obtinent, ita reflexio linearum phonicarum in iis facta & unita, prae omnibus aliis, majorem in sono multiplicando isle vim acquirit. Sed explicemus propositum. Sit Ellipsis praesens CEFD. puncta focorum ex comparatione facta AB. Dico, voces ex puncta A. Elliig, E vel B. prolatas ad circumferentiam ellipticam ibidem innumeris vocis reflexionibus unitum iri in puncto B. Hoc pacto vox reflexa in O. hinc reflectetur in B. iterum ex A. in V. & hinc in B. iterum ex S. & T. in B. & hoc pacto ex singulis punctis circumferentiae ellipticae CEFD. fient reflexiones, quae non unientur nisi in B. vel ex B. in A. ubi fiet vehemens & validissima soni multiplicatio; Cùm verò in omnibus ellipticis figuris, sive acutis, sive obtusis, eadem sit reflexionis proprietas, fieri potest, una tumba decem, aut plurium palmorum longa sub Elliptica figura comprehensa, ex quacunque materia, cujus foci sint: AB. & habebis tubam mirificâ sonorum multiplicatione auctam, uti praesens figura docet, praesertim si à perito artieud fice conficiatur: Difficile enim est, mequis tallicae materiae tam exactam figuram ellipticam inducere, praesertim si quis portatilem esse velit: faciliùs negotium perficietur, si per formam Ellipsioplastam, quàm supra expli","prev":{"citation":"Phonurgia nova 128","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/128"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 130","label":"LIBER I. SECT. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/130"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}