{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 134","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 134","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/134.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"COROLLARIVM II. Exhibent nobis tum sacrae, tum profanae Historiae, Hebraeos veteres in bellis, tubis in varias helices lineas contortis, usos fuisse, quemadmodùm in Monumentis veterum Hebraeorum videre est; sed & Romanos similibus tubis tum in proelio, tum in Triumphis usos fuisse, vetera Antiquitatum Monumenta, Sepulchra, Triumphi monstrant; hasce enim magnum strepitum excitâsse, nulli dubium esse debet; quibus & Postarii, etsi sub minori forma, uti solent. Quéis etiam vel remotissimè dissiti Postarum hospitio se vicinos esse, sonitu significent. Sed haec notiora sunt, quàm ut ampliùs describi debeant. III. DE TUBO TTMPANITE. TEMO nescit, tympanum bellicum vehementem sonum, ad Nmagnum spatium perceptibilem edere, quem si quis ad summum augere velit, sic operabitur: Fiat canalis decem palmorum cylindricus, trium palmorum in diametro, quem uti in usitatis tympanis fieri assolet, ab una parte consueti animalis pelle vesties, & hinc ad 4. aut 5. palmos iterum aliam illi pellem; haud secus ac in tympanis communibus, induces, deinde continuato vel cylindro, vel cono ad 5. 6. aut 7. palmos canalis in repandum orificium desinat, chordis quoque superficiem totam consueto more adstringes, & mirificum tympanum omnibus numeris absolutum obtinebis; tympanista illud subtilibus fulcris impositum plecteris mox ubi tutuderit, sonus toti canali communicatus, immensum strepitum in vastissima spacia sese extendentem, cum stupore audientium dabit, quia sonus percussoris statim in altera pelle geminatus, deinde per reliquam totius canalis molem propagatus, & chordas tympani & consequenter tubum tremefaciet, unde multiplici sonorum tremorisque augmento, in vastissima spacia strepitus propagabitur: Rationes jam ex supra demonstratis luculenter patent. Sed figuram apponamus, ex qua Lector sensum meum Tubus Tympanides. Temmmsifsf IIsffssslisimmmnmemmmmnm IQ. PGI. percipiet. Tuba est AB. decem palmorum longa, A. refert in tympano superiorem pellem, C. inferiorem; sonus D. communicat sonum r8 C. sonus per reliquum tubi CDE. propagatus strepitum immodico tumultu augebit, & per orificium repandum AD E. in longissima terrarum spacia diffusum propagabit, cujus augmentum plurimùm augebit tremor tympani per chordas restricti, uti in praecedentibus ostendimus. §. III.","prev":{"citation":"Phonurgia nova 133-2","label":"COROLLARIVM I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/133-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/133-2"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 135","label":"DE TUBO SERPENTINO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/135"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}