{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 178","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 178","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/178.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Musica autem generales solùm movet animi affectus, excitatur tamen amor à laetitia gennerali affectu, veluti ex attritu quodam; verum cum Musica tristitiam generare non possit, neque odium generare potest; tristitiam autem generare non posse Musicam, inde patet, quòd tristitia sit ad mortem; musica autem ad vitam: Cur autem Musica, ut rectè ECCLESIASTES dicit, in luctu importuna narratio sit, & cur lugentes aut corde gravi quâdam tristitia suppresso omnem Musicam nos respuamus, haec est ratio, quia spiritus seu humor metu aut tristitiâ per fortem impendentium malorum imaginationem congelatus constrictúsque omnem respuens commotionem ejus se veluti incapacem reddit, si itaque Musicus esset, qui hunc spiritum condensatum Musicâ bene ordinatâ dissolvere posset, non ad tristitiam moveret sed lenimen doloris spiritu aliquantum dilatato afferret. Diximus ad octo maximè affectus nos Musicâ moveri, qui tamen commodè ad hos tres Affectus revocari possunt, Latitiam videlicet, Remißionem, & Misericordiam, ut supra quoque dictum est, at quòd ex his postmodum alii affectus, ut Amoris, Tristitiae, Audaciae, Furoris, Temperantiae, Indignationis, Gravitatis, Religionis resultent, per accidens est; siquidem hi omnes ex his tribus generalibus animi affectionibus consequuntur, ut in OCusurgia nostra Rhetorica plurimis rationibus tradidimus. Variae igitur intensiones & remissiones tonorum, variae ascensus descensúsque reciprocationes, variae discrepantésque vocum repercussiones variae magneticae tractionis animorum causa sunt, quos effectus quatuor res plurimùm adaugent. Primò artificiosa tonorum mistura, variaeque sonorum ad arsin & thesin syncopantium colligationes, quibus consona dissonis adeò strictis amicitiae legibus connectuntur, ut nihil suaviùs percipi possit, quas variae vocum diminutiones, fugarúmque artificiosè contextarum mutuae amicaeque insecutiones plurimùm adaugent. Secundô numerus determinatus versu comprehensus. Tertiò ipsa verba, seu textus cantilenarum. Ultimò dispositio ipsa audientis, quae si abfuerint, nulla inde ex harmonia sequetur commotio.","prev":{"citation":"Phonurgia nova 177-2","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/177-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/177-2"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 179","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/179"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}