{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 207","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 207","ref":"207","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/207","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/207.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"Hinc TARENTO scribitur, ibi puellam fuisse Tarantismo affectam, quae nullis alijs instrumentis ad saltandum compelli poterat, praeterquam strepitu tympanorum, bombardarum explosione, tubarum clangore, similibùsque instrumentis vehementem sonum excitantibus, lentum enim venenum, in lentae, frigidaeque complexionis corpore, ad dissipationem sui nonnisi magna vi indigebat. Cholerici verò, & Sanguinei, cytharae, testudinis, chelium, clavicymbalorum simul concinnatorum harmoniâ ob mobilitatem, tenuitatemque Spirituum facilè curantur. Est praetereà hoc vel maximè admiratione dignissimum, quòd hoc venenum idem praestet in homine ex similitudine quadam naturae, quòd in Tarantula proprio suo subjecto; sicut enim venenum Musica excitatum continua musculorum vellicatione hominem ad saltandum excitat, sic & ipsas Tarantulas; quod nunquam credidissem, nisi suprà citatorum testimonio Patrum fide dignissimorum id compertum haberem. Scribunt enim hujus rei experimentum in civitate ANDRIA in Palatio Ducali coram uno ex Patribus nostris, totáque praetereà Aula ExperimenAula factum esse. Nam Ducissa loci, ut hoc admirabile naturae tum mitaTarantulam datâ operâ inquisibile. prodigium luculentiùs pateret, tam, atque supra festucam tenuem libratam conchae aquâ refertae imponi, & mox cytharoedum vocari jussit, quae primò quidem ad sonum cytharae nullum motùs dedit vestigium, mox tamen ubi sono humori proportionato praeludere caepit, bestiola frequenti pedum subsultatione, totiúsque corporis agitatione, saltationem non affectavit duntaxat; sed & verè ad numeros harmonicos subsiliendo eam verè expressisse visa est, cessante quoque cythaTarantula raedo cessavit & subsultare bestiola. Hoc verò, quod praesentes tan quuque ad quam exoticum in ANDRIA mirabantur, TARENTI postmodum sonum sibi proportioordinarium esse compererunt. Ubi sonatores, qui Musicâ suâ hoc natum salmalum etiam publicis Magistratûs stipendiis ad pauperum reme tat. dium, solatiumque conducti curare consueverunt, ad curas patientium certiùs faciliusque accelerandas, primò ex infectis quaerere solent, ubi, quo loco, aut campo, & cujus coloris Tarantula erat, à qua morsus ipsis sit inflictus. Quo facto indicatum locum protinus, ubi frequentes numero, atque omnis generis Tarantulae retium texendorum laboribus incumbunt, accedere solent, Medici cytharaedi, variáque tentare harmoniarum genera, ad quae, mirum dictu, nunc has, nunc illas saltare non secùs ac in duorum polychordorum aequaliter concinnatorum personatione illae chordae quae similes sibi fuerint tono, & aequaliter tensae moventur reliquis immotis ita & pro similitudine & conditione Tarantularum, nunc has, nunc illas saltare comperiunt, cùm verò ejus coloris Tarantulam, quae à patiente indicata fuerat, in saltum prorumpere viderint, pro certissimo signo habent, modulum se habere verum & certum humori venenoso τοῦ ταραντίζοντος proportionatum, & ad curandum aptissimum, quo si utantur, infallibilem curae effectum se consequi asseverant","prev":{"citation":"Phonurgia nova 205","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/205"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 207-2","label":"CONSECTARIVM I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/207-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/207-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}