{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 208","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 208","ref":"208","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/208","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/208.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Subjectum aptissimum, cieri possit: fit ut is motu aëris harmonici concitatus, similem prorsus illi, quae à Sonatore efficitur, vibrissationem causet; unde animal ipsum veluti pruritu affectum ad saltum concitatur; praesertim si sonus humori commovendo fuerit proportionatus; viscosum autem araneorum humorem soni Subjectum capax esse, PETRUS MCartyr in Historia sua Indiae Occidentalis testatur, ubi ait, certum quoddam araneorum genus in India reperiri, cujus virus extractum adeò tenax sit, ut non in fila tantùm cedat indigenis, sed & loco fidium, ut sericum cum Bombyce apud nos, serviat. Quòd igitur animal ad saltandum moveatur, id humoris ab aëre harmonice concitati dispositioni ac qualitati facilè mobili adscribendum putem; si enim dispositionem hanc in viscoso humore latentem sensibus percipere possemus, certè harmoniam non absimilem ipsi, quam fidibus sonatores efficiunt, audiremus. Quod & certa quaedam experimenta testari videntur, uti in praecedentibus dictum est. Videmus enim quosdam ad certum quendam sonum, seu stridorem maximâ dentium molestiâ affici, dum stridor hic ingratus musculosas gingivarum partes vellicare solet. Quod etiam contingit, si instrumenti alicujus fidicini collum dentibus apprehenderis, totius enim corporis spiritus per hujusmodi partium continuationem in agitationes quasdam prorsus similes ipsis, quas tremebunda chorda in aëre facit, dissolvitur, crispaturque; quae pulchrè quoque experimentis in nostro Musicae Magnetismo demonstratis ostenduntur: sic Tarantula morsu suo hominibus humorem quendam sublitem, qui latentis penetrantisque veneni veluti vehiculum quoddam est, infundit, ita ut hic à Sole aestivi temporis periodico calore excitatus, in totum se corpus praesertim in arterias, musculos, fibrásque intimas se diffundat, unde is hoc pacto paulatim ad harmonicos motus recipiendos disponitur, dispositusque tandem ad harmoniae rationem musculos vellicans, infirmum, velit nolit, in saltus prorumpere cogit, atque ita intentus sanationis effectus praestatur.","prev":{"citation":"Phonurgia nova 207-2","label":"CONSECTARIVM I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/207-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/207-2"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 208-2","label":"CONSECTARIVM II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/208-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/208-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}