{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 232","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/232.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"Frequentia autem populi in templis, non tam nocet sono distincto ob debilem reflexionem, quàm ob aërem vaporosum. Hinc etiam cùm dicuntur aliqui cantores apti tantùm pro cubiculis; haec propositio est intelligenda tantùm materialiter, non quòd juventur semper à quacunque reflexione cubiculi, sed quia eorum vox se comodè extendit tantùm pro cubiculari spatio. Hinc etiam fornices in templis potiùs nocent, quàm juvant, auditionem distinctae Musicae, Cantionum &c. & hinc minuitur delectatio &c. Possunt tamen in praxi dari aliquae utiles reflexiones, de quibus suo loco dicemus: Et in magnis Templis aptior locus pro cantoribus erit, non maximè humilis, sed mediocriter & juxta proportionem Templi elevatus, ut ri ex omnibus Templi partibus audiantur, sed oportet juvare illos per aptas reflexiones non discordantes sensibiliter à voce directa. Labrum expansum in orificiis tubarum, puto primò universaliter juvare ad suaviorem sonum; per illam enim dilatationem orificii fit concursus minùs velox cum aëre externo, adeoque non datur strepitus asper & insuavis; similiter ac in ostiis fluminum divergentibus minuitur pugna cum mari.","prev":{"citation":"Phonurgia nova 231","label":"P. FRANCISCI ESCHINARDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/231"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 233","label":"P. FRANCISCI ESCHINARDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/233"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}