{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 38","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/38.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"PROPOSITIO XVI. CENTRO PHONICO CONSTITUTO IN AXE CYlindri concavi, vox emissa ex omnibus punctis peripheriae in se ipsam reflectetur. CIt cylindrus concavus XY. vox in N. centro constituto; dico eam ex omnibus punctis peripheriae, ABCDEFG. ABGHIKLM. & quibuscunque aliis infinitis in N. reflexum iri. Quoniam enim omnes lineae ex centro ad circumferentiam ductae ad illam sunt rectae, rectae autem juxta propos. 2. in se reflectuntur; reflectentur ergo omnes lineae ex peripheria in N. ubi & omnes unientur, patet ergo propositio. Cùm praeterea vox non in unius tantùm circuli puncta incidat, sed in tot puncta, quot considerari possunt in lineis longitudinis cylindri; hae autem lineae omnes ad axem parallelae sunt, omnia harum linearum longitudinis puncta alicubi in axem reverberabuntur. Unde mirifica & prorsus miraculosa multiplicatio soni, qualem in profundioribus puteis experimur, nullo negotio patesit; Sit puteus ABCD. axis OP. Centrum phonicum N. ex quo vox emissa cadat in E, ex E. ergo reflectetur in G. & ex G. in F. semper axem intersecando in punctis MV. similiter vox incidens in H. reverberabitur in I; & ex I. in K. axem secando in RS, & similes reflexiones contingunt in omnibus punctis linearùm altitudinis putei, cujusmodi sunt AC & BD. in antecedenti schemate.","prev":{"citation":"Phonurgia nova 37-2","label":"CONSECTARIVM II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/37-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/37-2"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 39","label":"PROPOSITIO XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/39"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}