{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 63","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/63.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Vel enim vox per canalem fertur per species reales, vel intentionales? neutrum dici potest. Non prius, nam species reales soni nihil aliud sunt, quàm continua & successiva aëris vocem vehentis agitatio, quae dum inclusa exitum ab utroque extremo obstructum reperit, neque reflecti quóque possit ob aërem retrò relictum cedere nescium, necessariò igitur in momento omnis aëris cessabit agitatio, eâque cessante motus simul sonorus. Atque adeo idem faceret, qui sonum intra canalem includere tentaret, ac is, qui cribro aquam se haurire posse crederet. Sit verbi gratiâ: canalis 400. pedum AB. tantae videlicet longitudinis, quanta Echo trisyllabae formandae sufficit; Insusurrante itaque, qui stationem A. occupat vocem verbi gratiâ: Cantate, alter instatione B. ad prolatae vocis signum datae extremum B. quantocyus claudat, debebit autem obturatio fieri speciebus soni intra canalem adhuc commorantibus, hinc lon gissimum requirunt canalem, dicunt igitur hoc pacto conclusam vocem permanere posse multo tempore, & aperto tandem canali veluti captivam se auribus sistere, non secus ac in Medio libero, tum directa, tum reflexa vox, sine ulla ab efficiente dependentia manere potest. O stolidum machinamentum non vident hi impostores manifestam opinionis suae contradictionem, sequeretur enim inde luculenter vocem esse & non esse. Vox enim est & manet, quamdiu manet motus aëris, quo cessante & ipsa cessat, dependet enim omnis sonus, ut in lib. 1. Musurgiae nostrae dictum est, essentialiter à motu aëris tanquam vehiculo; clauso itaque utroque extremo AB. tubi, vel aër sonorus adhuc movebitur, vel quiescet, certè quòd moveri non possit, sic ostendo; Sit vox propagata in CD. caluso jam utroque extremo; dico, simul omnem motum cessaturum, cùm nec aër anterior CA. nec posterior DB.","prev":{"citation":"Phonurgia nova 62-2","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/62-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/62-2"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 64","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/64"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}