{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 64","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/64.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"cedere ulla ratione sibi possint, neque reflexio quoque fieri ulla ratione potest, cùm in omni reflexione aër primò commotus ipsa reflexione retroagatur, hic autem aër BD. retroagi non possit ob aëris AC. anterioris cedere nescii constipationem. In momento itaque simul ac utrúmque extremum fuerit clausum, totus aër quiescit, & cum eo unà vocis propagatio. Sed dicent, manere immotas ibi species sonoras. Dato igitur non concesso, species ibi permanere, dico tamen, quòd aperto ostio B. species quietae exire nulla ratione possint, nullo videlicet, quòd eas impellat, existente, cùm sonus essentialiter, ut dictum est, à motu dependeat, eoque cessante & ipse destruatur: neque par ratio est, quòd in Medio libero vox permaneat sine dependentia ab efficiente, cùm in dicto Medio minimè quiescat, sed continuo in motu sit aër sonorus, uti Echûs natura satis declarat. Species igitur sonorae reales, non possunt concludi intra canalem permanenter, quod primò erat probandum. Néque species intentionales concludi possunt; cum enim entitatem habeant vicinam spirituali & incorporeae, nulla quoque obstacula tanta esse possunt, quae ipsas impediant; & experientia quotidiana docet, sonum etiam crassissimis muris pervium esse; Ridiculum igitur est, ne dicam stolidum, sonum claustris velle compescere, cùm is canali inclusus tam facilè claustrum transeat, quàm facilè fenestram, aut murum. Vides igitur ex hoc nostro discursu, quàm contra rationem quámque absona hujusmodi impostorum sint ratiocinia. Aboleatur igitur fabulosum, quod cathedras hucusque obtinuit; de sono canalibus includendo commentum. Veritatis autem investigatores non unicuique rei, nisi rationis trutina prius optimè ponderatae fidem habere discant: sed his ita expositis, jam ad propositum nostrum revertamur. Sit itaque","prev":{"citation":"Phonurgia nova 63","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/63"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 65","label":"EXPERIMENTUM II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/65"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}