{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 76","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/76.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Concentus igitur fuit vasorum juxta consonantias musicas concinnatorum, at similem vehementem concentum solius vocis illisione fieri non posse, supra dictum est, dicta itaque ratione per funiculos occultos in harmoniam excitata sonuêre, quod & subolfecit CAESAR CAESARIANUS supracitatus. Et nisi hac ratione contigerit, non video, quis ullus alius modus esse potuerit, quo in consonantiam incitata fuerint. Hoc enim eodem artificio PLINIO teste, tonitrua aliáque murmura exhibebant. Quòd verò VITRUVIUS de dictis funiculis & malleolis nihil apertè dicat; hoc ideo factum est, quòd simile theatrum ipse nunquam viderit, sed à Graecis relatione tantùm acceperit: Unde ARISTOXENUM, quem hujusmodi theatri Authorem extitisse verisimile est, frequenter allegat, musica ejusdem praecepta sequitur ipse dubius; neque aliud hujusmodi theatrum in Graecia aut ROMAE fuisse praeter illud Corinthiacum, ex quo PERICLEM, teste eodem VITRUVIO, Echaea ablata ad aedes Fortunae ROMAE suspendisse legimus; Et certè videtur ipse VITRUVIUS aliquam circa hujus theatri constructionem objectionem habuisse à peritioribus sui temporis Architectis, quam ipse proponere & una solvere hisce verbis contendit. Dicet forsan aliquis, multa theatra ROMAE quotannis facta esse, nec ullam rationem harum rerum in his fuisse: sed erravit in eo, quòd omnia publica lignea theatra tabulationes habeant complures, quas necesse est sonare. Hoc verò licet animadvertere etiam Cytharaedis, qui superiori tono cùm volunt canere, advertunt se ad scenae valvas, & ita recipiunt ab earum auxilio consonantiam vocis. Cùm autem ex solidis rebus theatra constituuntur, id est, ex structura Caementorum, lapide, marmore, quae sonare non possunt, tunc ex his hâc ratione sunt explicanda; Sin autem quaeritur, in quò theatro ea sint facta ROMAE? non possumus ostendere, sed in Italiae Regionibus & pluribus Graecorum Civitatibus. Etiamque Authorem habemus L. MUMMIUM, qui diruto theatro Corinthiorum ejus aenea ROMAM deportavit, & de manubiis ad aedem Lunae dedicavit. Multi etiam solertes Architecti propter inopiam fictilibus doliis ita sonantibus electis hac ratiocinatione compositis perfecerunt utilissimos effectus.","prev":{"citation":"Phonurgia nova 75","label":"SECTIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/75"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 77","label":"SECTIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/77"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}