{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Phonurgia nova 94","citation":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/94.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Phonurgia nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"quoniam enim omnes lineae in superficie concava parabolae circulum fundant, qui idem cum basi coni est, certum est, omnes sub aequalitate angulorum reflexuras in certum & determinatum punctum axis. Cùm verò hic conus non unus tantùm specie sit, sed infinitos semper minores & minores in se includat, non omnes tamen in unum punctum, sed singuli diversa acustica in axe centra formabunt, non secus ac in speculo ustorio sphoerico concavo contingit, in quod radij lucidi incidentes non in unum punctum, sed diversae radiationes diversa in axe ustioni centra formabunt. Si verò Phonismus non conicus, sed cylindraceus fuerit, tunc Phonisassero, omnes lineas sonoras parallelas ad axem in unum punmus cylinctum confluxuras, cujus rei demonstrationem vide in Arte madraceus incidens gna Lucis & Vmbrae. in paraboS lam in His igitur ritè dispositis; si animus tibi fuerit, in Palatio quodam punctum simile machinamentum construere, in oblongo quodam ambuomnes lineae conlacro commodè id institues hoc pacto, in utróque extremo ope fluunt. formae paraboloplastae describatur parabolica superficies, ita ut si axis protenderetur, utriúsque parabolae centrum transiret. Sit Parabola in utróque extremo ambulacri: prior ABC. posterior GEF. axis utriusque communis EB. sint foci utriusque parabolae HI. sonorum sit in O. puncto axis EB. medio. Quod si phonismo conico radiet, habebit quidem effectum, sed non adeò intensum, quem parabola pollicetur, ob rationes paulò ante dictas; Si verò phonismus fuerit cylindraceus ex POR. in utrumque extremum propagatus, auris in alterutro foco H. vel I. constituta, quod desiderabat, inveniet; nam omnes lineae sonorae quantùmvis submissa voce imbutae, omnes tamen in H. vel I. reflectentes ibi mirum in modum sonum intendent. Intelligetur igitur in H vel I. quicquid in medio POR. fuerit submurmuratum. Erit autem hoc machinamentum tantò abstrusius, quantò parabolae fuerint obtusiores; hinc enim fiet, ut foci multùm extra concavitatem parabolarum constituantur; Mirabuntur enim Auditores, tantas voces sub determinato illo puncto in medio aëris se percipere, cum tamen nec arcus, nec alia superficies intra ambulacrum compareat, quae tam prodigiosi soni causa esse possit. Imò se sex diversis in punctis PXOYZR. consistentibus manifestabit. Quòd si uni tantùm ex dictis sex verbi gratiâ: in P. consistenti loqui velit, per tubum in punctum G.","prev":{"citation":"Phonurgia nova 93","label":"PRAGMATIA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/93"},"next":{"citation":"Phonurgia nova 95","label":"PRAGMATIA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/95"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova","quality":"ocr"}}