{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.1.87-129","citation":"Auctores varii, Carmina 1.1.87-129","ref":"1.1.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.1.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.1.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.1.87.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Quid, quod et haec altis animo radicibus haeret\nDira filix, satyris et desperanda Poetis,\nNeu ferro, sed vix igni cessura? Minores\nDecertemus, age, e multis evellere spinas\nPaulatim, tortis quae non ita plexibus haerent,\nVellentisque manum facile, digitosque sequentur.\nQuippe aliis inhians non istis nostra libido\nIndiget urticis, quas non natura creavit:\nAtque adeo caecae vanissima somnia mentis\nEt deliria sunt nulli cedentia monstro,\nExemplo quaecumque malo jam publicus usus\nSancivit, servumque pecus formidine risus\nIn vitam invexit. Tota haec de matre supellex\nStultitia est. Risu arguto compesce superbam\nStultitiam: solo malesana superbia risu\nFrangitur: hanc tu ridiculam per compita traduc,\nPer vicos, depectendamque dicacibus offer,\nUt sibi ne placeat, rideri ubi coeperit, atque\nMonstrari digito, quam intus sit turpis et excors.\nHinc mihi non famoso incessere carmine quemquam\nMens est, aut opprobria rustica fundere, multo\nUt vino solet aut vappa prolutus agaso.\nVersibus obscenis quin nullus erit locus hic, nec\nIngenuam puer a nostris sermonibus aurem\nTorqueat, aut natae timeat matrona pudicae.\nSed color urbanus Satyrae inducetur honestae,\nSi parvis vitiis porro, et mediocribus illis,\nQuorum vix pudeat quemquam, pigeatve parumper,\nAdspersisse salem, Momo adspirante, licebit.\nQuis vetat interea ridendo dicere verum,\nEt quantum potero fungi vice vatis Horati,\nIlliusque modis in corda irrepere sensim,\nSalsaque furtivo praetexere carmina risu?\nComica materies Satyris et vis erit. Atqui\nArgumenta jacent communis in ordine vitae.\nSi dabitur pedibus soccos aptare decenter,\nUrbanumque salem a lautis quaesisse Carinis,\nSi nihil obscurum, durumque morabitur orsi\nCoepta operis, si laeva excludat lucidus ordo,\nSi facilis brevitate sua sententia constet,\nNon ego te, Cilni, verear censore, nec uti\nJudice, patrono pridem usus: nec mea scripta\nIn tunicas piperi, aut ibunt in pallia scombris.","prev":{"citation":"Carmina 1.1.45-86","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA I. AD C. CILNIUM MAECENATEM PROOEMIUM, lines 1.1.45-1.1.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.1.45"},"next":{"citation":"Carmina 1.1.130-161","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA I. AD C. CILNIUM MAECENATEM PROOEMIUM, lines 1.1.130-1.1.161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.1.130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.1.130"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}