{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.10.47-91","citation":"Auctores varii, Carmina 1.10.47-91","ref":"1.10.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.10.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.10.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.10.47.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":293,"text":"In vita, atque in scena idem enim accidit. Interius clam\nFerramenta, trabesque latent, et machina, cujus\nTruditur auxilio fabella: at templa Deorum,\nRegumque apparent plaudenti tecta popello,\nQui si introspiciat rationem, qua illa geruntur;\nNae tanto nolit jam Roscius esse labore.\nPraeterea (memini nam etiamnum, Marce) videre\nTe puto malleolos olim, clavosque gerentem,\nEt praeclara minantem oculis, vultuque, fabrisque\nOmnibus assidue, pictoribus atque loquentem,\nNobilior nostris ut posset scena theatris\nConstitui, velisque intendi aulaea superbis.\nQuorsum pertinuit tuus hic labor improbus? Horis\nUt peragi posset vernacula fabula binis.\nQuid, postquam acta est? Num cui laetius, atque beate\nPropterea magis est? Ubi nunc est illa voluptas?\nVerum, quandoquidem scenam conscendimus, audi.\nFabula vita hominum est. Conducta resigno coactus\nVestimenta, et personam depono. Quid ad me,\nImponar feretro seu Davus, sive Agamemnon?\nQuare cur vehementer contendam, atque laborem,\nSi, quaecumque mihi fuerit fortuna, obeundum est?\nSumptibus in fundum periturum parcere sani est;\nAt stulti, vano fructum sperasse labore.\nQuae illuc respiciunt, ut non, quia fluxa brevisque\nConditio vitae est, mortales turpiter omnes\nDispereant, ipsos se se sub funere flentes;\nVerum ut rebus in humanis teres atque rotundus\nGaudia non nimio quaeram fugiamve labore.\nQuae cecidere, utcumque feram: praesentibus utar\nUt mox dilapsuris: at labentia circum\nNon valde indigner: si circum turba aderit, non\nDeclinem: soli sola inter vivere tesqua\nSi cadat, haud graviter tolerabo, praecipue si\nNon dedignetur nostros Pimplaea recessus.\nSATYRA XI. AD AMICOS PER PATRIA LOCA PEREGRINANTES\nInsula quid vobis Melites, quid visa Ladestae?\nQuid maria objectas inter currentia fauces\nVisa, quid agrestum Respublica prisca virorum?\nNam neque vos amor argenti, nec caeca voluptas\nLittoribus jussit patriis abrumpere funem;\nSed mores hominum noscendi plurium, et artes\nIrrequieta sitis, discendi et multa cupido\nImpulit Adriacos parva rate findere fluctus\nIpsarum sub iniquos ortus Vergiliarum.","prev":{"citation":"Carmina 1.10.1-46","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA X. EPISTOLA, lines 1.10.1-1.10.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.10.1"},"next":{"citation":"Carmina 1.10.92-137","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA X. EPISTOLA, lines 1.10.92-1.10.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.10.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.10.92"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}