{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.12.174-211","citation":"Auctores varii, Carmina 1.12.174-211","ref":"1.12.174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.12.174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.12.174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.12.174.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":253,"text":"Te ne igitur sanum contendis adhuc etiam, qui\nRes, loca, personas nullo discrimine censes,\nQuique tuimet amans nimium, Narcissus ut olim,\nDecidis in flumen, neque te illi intelligis esse\nRidiculum, cui donas quidquid habes? Furere hoc, et\nInsanire nisi est, jam vero sanus erit, qui\nOra senex minio pallentia fucat, et ille\nPygmaeo brevior, curto qui concutit ensem\nSesquipedalem in equo, et cujusvis militiae expers\nInnumeras solus ciet in certamina turmas.\nCircumfusa negat puerorum turba. Pari te\nRidet ut insanum puerilis naenia jure,\nCurantem, et tot molitum res serio ineptas.\nNunc illum, a quo digressi, redeamus in orbem.\nInsanire vides capitum tot millia, sana\nQuae tu mente frui vecordi errore putaras.\nAt quota pars hominum nunc nostro est carmine tacta?\nEheu quot restant! quos optans parcere chartae\nPraeterii indictos: puta eos, qui philosophantur,\nUt sapiant nihil: aut peregre disjuncta profecti\nPer loca qui currunt, alio fastida caelo\nDira sui, et longo sperantes fallere cursu.\nAdde negotia curantes aliena, serunt qui et\nExcipiunt rumores: his adde ardeliones,\nAdde procos vetularum, et cetera multa, quibus vix\nGarrula sufficiat dicendis Laelia. Porro\nInvenies insanorum tot millia ubique\nIn vita circa latus, et circa caput, ut cui\nObjicias vitium insani, cui nomina sani\nDes, aegre dignoscas. Quos inter numeras te?\nTe qui scriptores Satyrarum, quique poetas\nDixisti insanos? Nunc te docuere poetae,\nChrysippo praeeunte viam, memorabile carmen,\nInsanire omnes pariter solemnia stultos.\nHaec neque servorum capiti, neque formula regum\nDat veniam, tantum sapientes excipit. Ergo\nAut esto sapiens, aut posthac parcius istam\nInsani cuicumque notam impegisse memento.","prev":{"citation":"Carmina 1.12.136-173","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XIII. STOICI, lines 1.12.136-1.12.173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.12.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.12.136"},"next":{"citation":"Carmina 1.13.1-43","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XIV AMAZONES, lines 1.13.1-1.13.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.13.1"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}