{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.13.88-142","citation":"Auctores varii, Carmina 1.13.88-142","ref":"1.13.88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.13.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.13.88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.13.88.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":355,"text":"Quamquam enim in imensum Glyceres excreverit ira,\nAtque atrox odium furiis stimularit amaris,\nEt licet ad summum ventum sit, non tamen ultra\nProcessere irae, urbano quam frigidus usu\nMos praefinivit, muliebri et lege decorum.\nGratia dissiluit nam prisca, nec amplius illae\nOsculo, et amplexu sese petiere puellae.\nJam garrire nefas simul aut ridere, nec una\nAut choreas juvat, aut notos invisere coetus.\nNullaque habent, flavae quae dant mandata puellae\nMane, ipsamque negant dare, et accepisse salutem.\nObvia in occursu, quasi tetrum offenderit anguem,\nQuaelibet avertit vultus, et lumina torquet,\nInfestoque odio subtilis texta flabelli\nPraetendit, digitosque oculis. Majora sed istis\nQuaedam fama tulit (famae Judaeus Apella\nCredat) Gratidiae de habitu, et cultu clam, et ad aures\nSecreto Glyceren quaedam, et vulgasse maligne.\nIllam fasciolis aequare latus breve, et esse\nDepygem, nisi suppositam det fascia pygam:\nEt fultam talis male, et alterutro pede varam.\nCredidit hoc juvenum nemo: excepere sed omnes,\nQuotquot sunt, avido sensu, plausuque puellae.\nNempe ratae propriae perbelle accedere formae\nQuidquid detractum est alienae. Tanta malorum\nIncrementa suo ut sensit Discordia ab astu,\nLaeta domum repetit, tantum potuisse nocere,\nEt tantum admirans minima consurgere de re\nIliada, ultro aliis sese parat impigra noxis.\nDissidia ista tamen, longique incommoda belli\nIndignabantur pastores, Tityrus, Alcon,\nMopsus, Damoetas, et cum Corydone Menalcas,\nEt veteres ardebant conciliare sodales,\nPraesertim Lycidas. Lycidae sapientia nymphis\nA teneris nota unguiculis, primaque juventa.\nNunc senior, sed cruda homini, viridisque senectus\nEt praestantis adhuc mens flagrantissima formae.\nCommunis forte intererant convivio amici\nCum Lycida, cum Gratidia Clymene, et Glycere, atque\nComplures alii, pastorum et multa puellis\nMixta cohors laeto ducebant gaudia risu.\nHic Lycidas thalamo effultas ut vidit eodem\nConsedisse simul tres nymphas, potima censens\nHaec oblata sibi et mollissima tempora fandi,\nAccedit causae non infacundus agendae\nAnte stolas orator, formosumque senatum,\nErectisque humeris, erecto et pectore, collum\nContrahit, inflexaque omnes cervice salutat,\nEt pedis anteferens apte vestigia dextri\nIncipit: O ego Dardania ceu Pastor in Ida\nUni si malum e vobis, quae pulcrior esset,\nDonarem! vel terna in frusta aequalia sectum\nDividerem, vel lis nondum composta maneret:\nTam anceps haererem, dubiusque animi, neque gnarus\nQuid facerem. Audivit dicentem ut talia forte,","prev":{"citation":"Carmina 1.13.44-87","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XIV AMAZONES, lines 1.13.44-1.13.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.13.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.13.44"},"next":{"citation":"Carmina 1.13.143-152","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XIV AMAZONES, lines 1.13.143-1.13.152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.13.143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.13.143"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}