{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.15.1-39","citation":"Auctores varii, Carmina 1.15.1-39","ref":"1.15.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.1.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Po.Umbrarum e latebris, nigrique e faucibus Orci\nAdvenio, procul a Superis ubi tristia Pluto\nRegna habet, et moesto manes Acheronte coercet.\nA. Hic insanit homo. Medicum accersam? an magis illum\nComiter appellans dictis affabor amicis?\nHoc melius. Salve longo post tempore, Salve.\nPo.Te quoque laetari atque tuam bene rem gerere opto\nA. Quaeso, ut sunt salvae tibi res?… Po. Laeta omnia.\nA. Gratum est.\nQuid tragico sublime hoc ampullaris hiatu,\nCarminaque ad ventos recitas, non more tuo, sed\n(Des veniam verbo) male sani more Tigelli?\nPo. Dii meliora! Meis ratio stetit optima verbis,\nQuaecumque audisti nuper: modo namque ego vere\nSedibus ex Erebi (credant utcumque minores)\nEvasi ad Superos. Me magna cupido videndi\nHeroas priscos incessit, et Heroinas;\nErgo iter arripui, et recta me contuli ad Orcum.\nA. Mira licet narres, credo. Quin, si grave non est,\nEt vacat, oro, viae rationem, et singula nobis,\nSi fas, quae subtus tibi visa, auditaque, pandas.\nPo. Aequo animo faciam. Facilis descensus Averni,\nSi modo solemnem serves ex ordine ritum,\nQuo pius Aeneas olim, quoque usus Ulysses.\nHoc et Virgilii, hoc et Homeri e carmine noto\nPerdiscas facile: repetitae ego taedia crambes\nNon addo. Infernis me Tartara vallibus ima\nExcepere, situ loca squalida, opaca tenebris.\nIn medio rupes: solido riget ardua ferro\nArx rupe in celsa, tenditque ad sidera moles\nIngens, aeria; infandas quo carcere poenas\nInclusi admissa solvunt pro fraude nocentes,\nQuisque suas sortiti sedes. Orbis in orbem\nSpira velut, rediens summa ad fastigia ab imo\nAscensus facilis dedit, ut dirimunt simul, atque\nPendulae uti educunt tecto conclavia scale\nAedibus in magnis. Delectus quilibet orbis\nSuppliciis, noxisque suis non excipit omnes\nTurmatim, proprio sed quisque addicitur orbi.","prev":{"citation":"Carmina 1.14","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XV SYLVANUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.14"},"next":{"citation":"Carmina 1.15.40-84","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XVI. DESCENSUS AD INFEROS POETA, ET AMICUS, lines 1.15.40-1.15.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.40"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}