{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.15.221-262","citation":"Auctores varii, Carmina 1.15.221-262","ref":"1.15.221","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.221","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.221.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Et totam haurit, doctis quae est sapientia chartis.\nHanc rerum speciem mirantem, et discere aventem,\nQuod genus hoc hominum, quo solvant crimine poenam,\nOpportuna monet foribus suspensa tabella.\nNempe erat hic hominum grex, atque exercitus ille\nLeniter omne quibus vacua tonsoris in umbra\nTraductum est aevum, fueratque negotium, et una\nArs vitae, si forte novi quid contigit usquam,\nMature nosse, eque actis haurire diurnis\nAnglica quo classis, Gallorum exercitus aut quo\nTenderet, Austriaca inferret quo Carolus arma.\nStrenuus hic Bonapartiadum fuit assecla: favit\nAnglis enixe ille olim, Neptunius heros.\nPraelia quanta viris verbosa agitata taberna!\nQuot motae classes! Hominum qui sudor, equûmque!\nQuae caedes! Sed quanta simul prudentia rerum,\nQuanta virûm! Dedit haec sensisse futura, et in aula\nSuppositos cineri tutoincessisse per ignes,\nEt procul innexam olfacere, aut innectere fraudem.\nConsessu in gelido tacuit nunc garrula lingua:\nNunc surdae aures: nunc didicisse novas vetitum res:\nNec quaesisse juvat: patet actis nulla diurnis\nJanua: sed veteres fasti, veterumque tenentur\nPollice nocturno historiae Heroum atque diurno.\nAd pugnam Arbellae subversaque regna Darii\nAnnales Stygii cum pervenere repente\nScribendi finem faciunt, fatale nec ultra\nTendit opus. Tam longe adscripta est meta diei!\nSic, quae adeo ardentes cupiere recentia facta\nFata negant, tantum vetera, et neglecta dedere,\nQuorum in tonstrinis nulla umquam mentio facta est.\nV. Ut superare datum ascensu loca frigida, muta,\nTunc alium, qui juxta est, deferor hospes in orbem\nHîc strepitus, clamorque virum, turbaeque loquentis\nAssensus, fremitusque una et dissensus, acuti\nEt plausus, raucoque fragor ceu turbine venti, aut\nMurmure si juncto rumpant arbusta cicadae.\nJejunaeque canes ululent, ranaeque coaxent.\nIngens augusto surgebat Curia templo,\n(Hinc ille aeternus fragor, horrisonique tumultus)\nVestibulum ante ipsum sculpto stat marmore saxum:\nPatres conscripti Abderitarum, atque senatus.","prev":{"citation":"Carmina 1.15.177-220","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XVI. DESCENSUS AD INFEROS POETA, ET AMICUS, lines 1.15.177-1.15.220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.177"},"next":{"citation":"Carmina 1.15.263-312","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XVI. DESCENSUS AD INFEROS POETA, ET AMICUS, lines 1.15.263-1.15.312","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.263"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}