{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.15.85-128","citation":"Auctores varii, Carmina 1.15.85-128","ref":"1.15.85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.85.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"At Labyrinthaei hi flexus, Cressique viarum\nErrores, Minoa domus, tua Daedale, facta,\nEt Minotaurus teterrima bellua. Sic tu,\nMinotaure, pedes, sic cornua et ora ferebas.\nVos dignate obolo nunc vos tam bella docentes.\nQueis homines tamen, atque animatia cetera eadem\nAscia, eademque ars fuit effinxisse dolabra,\nFortuitaque ejusdem ob origine ducere coeni,\nPendula suspendunt hi parvo pulpita tigno\nLudicrae ad effigiem scenae, parvique theatri,\nQuo tenui bipedalis homunculus ex orichalco\nLignea suspensus colla haeret, lignea terga,\nLigneolamque exili inclamat voce Rosauram,\nBambaliona pari respondet amore Rosaura.\nAt quibus enectis fame, et unius assis egenis\nPraeconum pueris, mimis, et pharmacopolis\nImperium, et dominas furor attrectare secures,\nEt scripsisse fuit vecors sapientia leges,\nHis gallinarum data regna: ministeriumque\nTurpe, viri atque operam mire funguntur anilem.\nIlli alacres, si quae ovis gallina incubat, adsunt,\nOvaque subjiciunt, pultem, et frumenta ministrant;\nPullorumque gregem tenui compellere hibisco\nGaudent, et multas pipientum educere turmas.\nInterea legum conscripta volumina chartis\nAccedunt Volusi, et caeco periere sub hoste.\nAst alii, quam densa cohors! Juvenesque, senesque\nFaex sophiae, servum pecus, atque ignobile vulgus\nPrisca novis, mirum! Mutati corpora formis\nAbjecere hominum vultis. Hic simia factus\nObscenos pandit rictus, nuda et nate turpis\nSaltu incomposito partes se versat in omnes,\nInceditque bipes, lepidum pecus! Hic habitum alter\nPsittaci et ora gerens croceis super arbore celsa\nConsedit pedibus, virides et concutit alas\nIn risum effusus, temereque per aera notas\nOlim iterat voces, et sesquipedalia verba,\nExtremos sensus, et verba cadentia tollens;\nVerba, miser, nostras laeve simulantia voces!\nII. Hoc egressi alium, qui supra est, scandimus orbem,\nIn quem detrusi quotquot, dum vita manebat,\nTrans mare currentes, multisque erroribus acti\nExterna exempla, externas et ponere leges\nOptavere suis, externa et tradere sacra.","prev":{"citation":"Carmina 1.15.40-84","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XVI. DESCENSUS AD INFEROS POETA, ET AMICUS, lines 1.15.40-1.15.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.40"},"next":{"citation":"Carmina 1.15.129-176","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XVI. DESCENSUS AD INFEROS POETA, ET AMICUS, lines 1.15.129-1.15.176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.129"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}