{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.16.1-42","citation":"Auctores varii, Carmina 1.16.1-42","ref":"1.16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.16.1.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Vix ego crediderim micam salis omnibus esse\nNugis, quas tanto verborum turbine primi\nGrajorum vendunt. Stoae paradoxa, Lycei\nSomnia, Pythagorae commenta varfi, tua virtus\nNota, Epicure, ab haris minimum distare suillis,\nQuid plus fabellis sapiant, nugisque canoris\nNon video. Quis non aegrotus, dicite, quae non\nTantumdem nutrix deliret anicula? Acute\nCum sapit, incidit in multam nae Graecia febrim.\nHis tamen excipio revera expertus, et usu\nEdoctus vitamque illorum, et munia, quotquot\nIn sylvis censent Academi existere verum.\nHis morum exemplar vita respondet in omni,\nFida repercussae crystalli ut fronte renidet,\nNec quidquam a veris simulata abdudit imago;\nHis nihil in rebus certi est: nil posse negari\nHis placet, aut affirmari, sed partem in utramque\nOmnia perpendi. Curvo dignoscere rectum\nHorum manca negat sapientia. Quisquis at haeret\nAnceps, annuere est, et cudere dogmata parcus.\nProximior vero hic color est, haec formula falso.\nQuid facias, bivio ignotas didictus ad oras?\nSiste gradum lapsus memor, et compesce jugales.\nMacti animis ergo, quorum sapientia victrix\nSub pedibus tenet ampullas, et sesquipedalem\nFastum, et ventoso innatam capiti caprificum.\nSic ego, adhuc in vita cum essem tiro, videbam\nEt linguae magno, et laterum contendere nisu\nOmnes de se homines, et rebus saepe suis, et\nUnumquemque fidem sibi haberi velle, scholarum\nPossit ut in ludo sibi credi quisque magister.\nCredideram primo deceptus; sed meliorem\nRestituit nasam Arcesilae, sensusque Platonis,\nEt didici tantis demum dubitare magistris\nDe omnibus, in vita fieri quaecumque viderem.\nNon dicas, quorsum haec tendunt? Dicam hercule. Tu, si\nForte vacat, sequere, et totam discurre per urbem,\nCivium et in vitas, et mores inspice mecum,\nEmunctae naris spectatoe, visaque fari\nQui possis, dicenda et seposuisse tacendis.\nExperiere statim, cecini quam vera, tibi cum\nPrincipio veri plena, et falsi omnia dixi.","prev":{"citation":"Carmina 1.15.357-387","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XVI. DESCENSUS AD INFEROS POETA, ET AMICUS, lines 1.15.357-1.15.387","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.15.357"},"next":{"citation":"Carmina 1.16.43-83","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XVII. ACADEMIA, lines 1.16.43-1.16.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.16.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.16.43"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}