{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.18.1-43","citation":"Auctores varii, Carmina 1.18.1-43","ref":"1.18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.1.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":287,"text":"Siste pedem, Liber: invito genitore pudicum\nDedecet effugisse domo: patriis laribus quam\nTutius, et patriis tacitum requiescere capsis!\nCur temere vulgi properas incurrere in ora?\nVerte pedem retro, atque sinu te conde paterno,\nDum licet, o Liber: emisso semel e manibus post\nUtcumque optanti, haud erit ulla redire potestas.\nAudi ergo docilis quae, Nate, pericula nunc te\nCircumstant incautum, dum integra res tibi adhuc, dum\nConsilia in melius potis es suscepta referre.\nQuis natum, nisi vera, pater monuit? Tibi nemo\nE populo faveat. Vitiis inimicus amicum\nEcquem apud offensos tibi tute pares? Capiti ne,\nDum vitia accusas, fustem te impingere nescis\nPravorum? At sibi dictum intellexere merentes.\nScilicet hinc veniam speres. Odere quoque ipsi\nDicentem vera intacti, mens conscia quotquot\nEst, paucis licet, et fatuorum exercitus omnis.\nO bone, qui populi procedis carpere vitam,\nQualis es introrsum, paulum, sine, perspiciamus;\nNec tua forte catus nobis peccata maligne\nObjicias, alio quaerens divertere risus.\nTunc fanda infandis miscentur: et egregio ut vis\nInspersi existunt aliquot si corpore naevi,\nUlcus in immensum excrevere, et crimina fiunt.\nSanius hanc ergo vitabis dicere causam.\nAtqui animadverti. Jamdudum vera loquentem\nFastidis misere, quamprimum erumpere certans,\nLongaevum censes et delirare parentem.\nErgo disce monendus adhuc,et ferre libenter\nDisce me adhuc paulum: extremum quod te alloquor, hoc est.\nCerno, Deus qui te exercet. Teterrima pestis\nAmbitio impulit in praeceps miserum: populares\nAuras tu captas, Sosiorum et pumice mundus\nDoctorum affectas volitare per ora virorum,\nEt per serica pulvinaria formosarum\nAspasias inter graecari molliter unus\nVoltairi quale, aut Russaei est nobile fatum.\nDic age, quali confisus virtute patere\nHos aditus tibi posse putes? Heu! candida morum\nSimplicitas te, urbanae et pura modestia frontis,\nIngenuique animi castus pudor ejicit illis\nLiminibus, nulli quae fas insistere casto!","prev":{"citation":"Carmina 1.17.88-120","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XVIII. ANATOME (*), lines 1.17.88-1.17.120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.17.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.17.88"},"next":{"citation":"Carmina 1.18.44-84","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XIX. AD LIBRUM SUUM, lines 1.18.44-1.18.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.44"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}