{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.18.126-165","citation":"Auctores varii, Carmina 1.18.126-165","ref":"1.18.126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.126.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Quam cito deprendere, styloque notabere verso!\nVerum ut dem, te uno nihil esse urbanius usquam\nIn veteri Latio, sed adhuc quae, et quanta supersunt,\nQueis sine concessum est extra prorepere nulli?\nCur, quod scripsisti, est sine nervis? Cur tua non est\nLuminibus distincta oratio? Quo Satyrarum\nurbana novitate sales? Cur aridus es, cur\nInconcinnus et exsanguis? Facundia quonam\nExcellens rebus, dicendi cuspide tecta?\nAut facilis multi ars non deprendenda laboris?\nQuo demum Charites toties in vota vocatae?\nQueis sine nulla umquam subiere poemata vulgi, aut\nDoctorum auriculas. Quarum contraria quando\nNumina es expertus, quinam te servet Apollo?\nDicendi nam sicut in arte est actio primum,\nActio postremum; in scribendo ita gratia totum est.\nGratia nescio quid: donum at caeleste Deorum\nSpiritus ut, pulcro et veniens in corpore vita.\nHac sine nil multae labor improbus extudit artis,\nSed tantum informis sine succo et sanguine vultus\nprodiit, umbrarum simulacra ut luce carentum.\nSic tu cujusdam speciem scriptoris inepti\nRursum instaurabis, qui cum emendanda sodali\nScripta suo ferret, censor fortissimus ille\nPosse emendari desperans singula, crevit\nTotum atramento lepide delere libellum.\nQuare agedum, et causas etiam tu propter easdem\nCollige sarcinulas, ab amicis et fuge doctis.\nExitus hic quanti fuerit tibi, Nate, pudoris!\nLaudatus nulli, nullique aliquando receptus\nO quantum ad latebras cupies remeare paternas!\nMature at moneo, mea cui servare licebat\nTecta, patet fugitivo ad me via nulla revert.\nQuin tu, si quidquam est animi, aut in pectore laudis,\nindorum sophiam, et viduas imitatus Eoas\nextructos i, scande rogos, atque exue honestis\nIgnibus innatum laeva ambitione furorem.\nSed non haec tibi vis: potius tibi mollia quaedam\nNota malis optabo, extremaque fata poetis.\nVerior et Dodonaeis ero quercubus augur.","prev":{"citation":"Carmina 1.18.85-125","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XIX. AD LIBRUM SUUM, lines 1.18.85-1.18.125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.85"},"next":{"citation":"Carmina 1.18.166-185","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XIX. AD LIBRUM SUUM, lines 1.18.166-1.18.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.166"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}