{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.19.1-41","citation":"Auctores varii, Carmina 1.19.1-41","ref":"1.19.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.1.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":301,"text":"Absentem quod me sponte, et defendis amice,\nNonnulli quoties culpant, mordentque maligni,\nCandide Maecenas, humaniter, atque benigne, et\nPro tua amicitia facis, atque fide, ut tuus est mos;\nStatque tui vivax, et stabit gratia facti\nSemper apud memorem. Nunc, ipse ut non mihi desim,\nNon quia me obtrectatori purgare laborem,\nSed tibi me cupiens magis, et mea facta probari\nContentus te uno, et pendens te totus ab uno,\nAccedo dicturus apud te, quomodo quidquid\nCulpant, aut rectum est, aut saltem criminis expers.\nQuid tamdem est, vitio mihi quod vertunt? Duo nempe:\nScribere quod Satyras decrevi, et vivere ruri.\nQuod scribam Satyras, qui norunt? Num recito illis?\nNum cuiquam, praeter te, et paucos praeter amicos?\nQuorum ego judicio, si illi quid forte probarint,\nDelector; sin, tum docilis mea scripta retexo.\nNon ego censuram, nec formidare lituram\nPugnax, aut lentus meliora sequi, monuere\nCum quid forte mihi. Hygiane, aut Betondius umquam,\nAut tulerit Bettera inhonesta, et turpia ineptis\nIpsorum ante oculos me impune immittere chartis?\nCujus ego dente, atque stylo mordere maligno\nAggressus vitam, dicenda tacenda loquutus\nTraduxi ad populum immeriti, aut meriti? Pater ecquis\nNati facta sui audiit ex me? Quis, rogo, furti\nDamnetur me teste? Fabullam ego quando, ubi, dixi\nMoecham? deprensum vulgavi ecquando ego Plancum?\nSermone effertis vos qualia quotidiano,\nNempe agitis cum inter vos jucunde atque jocose.\nNil nostris ergo nigrum reprehenderit aequus\nIn Satyris judex, nil cujus poeniteat me,\nQui vitium nulli objeci, tantum illa minora\nCautus delegi salse et ridenda facete,\nFacta sibi quae nemo neget, quae imo sibi pulcre\nFacta putet: qua de re ego multum discrepo ab illo,\nFestivaque puto Satyra, sed non cruce, dignum.\nTota nec a me hoc, quanta est, porticus extorquebit,\nIllum ego tantumdem ut sanus peccasse putem, qui\nOlim Ephesinae igni succendit templa Dianae,\nEt qui Luculli pomum decerpsit ab horto.","prev":{"citation":"Carmina 1.18.166-185","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XIX. AD LIBRUM SUUM, lines 1.18.166-1.18.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.18.166"},"next":{"citation":"Carmina 1.19.42-84","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XX. AD MAECENATEM, lines 1.19.42-1.19.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.42"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}