{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.19.42-84","citation":"Auctores varii, Carmina 1.19.42-84","ref":"1.19.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.42.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":298,"text":"Dignus servari modus hic in moribus, inde\nIn Satyras dignus traduci, finibus et res\nQuaeque notanda suis ita, ut admittentia risum\nLibero et urbano risu exagitentur honesti;\nAt si quae excessere modum dignissima fletu\nJudicibus potius sint, quam excutienda poetis.\nExulet hoc omne a Satyris genus: exulet, atque\nScurrarum in trivio pingues exerceat aures.\nRegia scribendi fuit haec nobis via: ab ista\nTrans versum digitum ecquando discessimus? Aut quid\nPeccavi infandum, in Satyra si forte negavi\nQuemquam non hodie temere, aut coenare pusille,\nNec satis ad verum exacta ratione saporum,\nQui non calleat, ars quales sibi chymica vires\nVindicet in coenas? Nulla est sine pharmacopola\nMensa paranda. Coque o veteri decede culinae, et\nEsto pharmacopola vicarius archimagiri.\nStultitiam risisse, gulamque recentis Apici,\nAd coenam lepide procedit ab his qui elementis,\nCur dignum est mulcta? Num fortasse hoc ego dixi?\nAn non te primum narrante audivimus, atque\nNon ne leves homines simul ambo irrisimus aeque?\nIn quo ego deterior? Nisi forte ego pecco, lepores\nQuod nostros numeris, pedibusque coerceo senis:\nOmnibus at vinclis contra, omni et lege solutus\nLibera tu, quocumque impellit splendida bilis,\nInfers per vacuum temere vestigia passim.\nCur ergo placuere tibi tua, displicuere\nNostra tibi tantum? Dic, dic, corruptissime judex,\nSi qua potes. Potius sed dicam ego, et excutiam te\nTotum, intus nudis rimatus viscera venis.\nQuidquid livoris tetri usquam est, invidiaeque\nOmne mala hoc largita tibi est natura venenum,\nNativumque vomis, ceu vipera, in omnia virus,\nNon quia sunt mala, sed potius quia sunt aliena.\nSed quantum sceleri concessit, provida tantum\nNatura ingenio detraxit, foedaque honestis,\nPinguiaque urbanis secernere posse negavit.\nInde times Satyras, urbanorumque leporum\nSpicula, certus quidquid non intelligis, illud\nImplacato odisse odio: nec enim tibi parcet,\nSed non praevisa cor figet arundine. Quod si\nAcrius intendas, mens haec sibi conscia culpae est.","prev":{"citation":"Carmina 1.19.1-41","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XX. AD MAECENATEM, lines 1.19.1-1.19.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.1"},"next":{"citation":"Carmina 1.19.85-124","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XX. AD MAECENATEM, lines 1.19.85-1.19.124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.19.85"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}