{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.2.49-92","citation":"Auctores varii, Carmina 1.2.49-92","ref":"1.2.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.2.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.2.49.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"In manibus liber est. Desperet posse placere,\nSit formosa licet, quae non docta puella est.\nMolliter illa caput pulvino effluta resedit,\nEt legit, et librum intentis evolvit ocellis,\nImbibit atque animo vitae praecepta futurae,\nHistorias turpes, quibus aut patre nata relicto\nFurtivam ob venerem moechum comitata profugit,\nSive viro fraudes innectit adultera conjux.\nHas mirata artes discit peccare, cupitque:\nEt doctae famam venatur, seque legendo.\nEnecat, ut vulgo dicatur, Lectitat Iris!\nQuingentos huc usque vicennis Naevia libros\nFurfuris ejusdem sibi lectos dejerat, et se\nFallendi sic mille modos callere mariti,\nMille patris, nimium fastu tumefacta fatetur.\nHoc doctrinarum correpta Lycoris amore\nMagnum iter ad Venetos Patavîque peregit ad urbem,\nIlla quidem nullis mimos visura theatris,\nNec citharis aures oblectatura canoris,\nSed semel alloquio vel bis fruitura Poetae,\nQui verso Italiam princeps donavit Homero,\nO felix Ave, nepte tua gaude! atque tuae nunc\nInstrumenta oculis fabrilia cerne tabernae.\nSed nox atra diem humenti jam surripit umbra:\nVespertina vagi jam post diludia Circi,\nHeroes lecti, nuptae, innuptaeque puellae\nTecta petunt, temploque parant succedere Divae,\nAlternis ubi nocturnas sermonibus horas\nDucant, et cassae superent fastidia vitae.\nNec mora: convenere Chloe, formosaque Phyllis,\nEt senior puero cum Thyodamante Lachetes,\nEt pariter Salii, Consul, Flamenque Dialis,\nAtque alii permulti: ingens diversaque turba,\nQuam ingenio atque aetate, habitu tam vestis et ore.\nCetera dissimiles hoc consensere, quod una\nOmnibus est ars, vitam impendere rebus ineptis.\nPrincipio vigiles jentacula sueta ministri,\nAncillaeque ferunt: nullos jentacula in usus,\nEoas sed opes, et Eois pocula vasis.\nIntus aquae calidi latices, quales faba nigra\nArboris Arabicae potu submittit amaro:\nIllius aut fervet succus pretiosior herbae,\nQuam Seres longinqui potant, quamque recoctum\nOceano immenso Batavi, aut vexere Britanni.","prev":{"citation":"Carmina 1.2.1-48","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA II. PLATO, lines 1.2.1-1.2.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.2.1"},"next":{"citation":"Carmina 1.2.93-137","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA II. PLATO, lines 1.2.93-1.2.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.2.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.2.93"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}