{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.20.42-85","citation":"Auctores varii, Carmina 1.20.42-85","ref":"1.20.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.20.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.20.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.20.42.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"Qualia ventorum Arcturi sub sidere laevo\nExtemplo magna si tempestate coorta\nVidisti nigro pendentia nubila caelo,\nNunc oculis speciem saevi simulare leonis,\nNunc hominis: mox disjectae interiere figurae,\nAtque novae priscas rursum excepere Chimaerae\nVentorum flabris conflatae, atque aere inani;\nSic quoque apud vates pariter fit, cum nova priscis\nSuccedunt semper, cum veris falsa, bonis et\nMiscentur mala: naturam cum monstra sequuntur,\nUt formae nec pes reddatur, nec caput uni.\nHoc nostri reperire, hoc insanire medentes\nDixerunt. Utri, Maecenas, credimus horum?\nProximius visne ad speciem tu accedere veri?\nNil usquam insano propius, geminumque poetae\nComperias meditatus, quam si nomine claro\nPhilosophus majori aliquis de gente Deorum,\nLumina cui vitrum, dextram cui obarmet amussis,\nAggressus laevo educit, conflatque cerebro\nOrbem terrarum, et magni primordia Mundi,\nCaeli templa, auras, solis jubar aureum, et astra:\nMox homines, pecudumque genus creat, alituumque\nDat volitare gregas, et pisces nasse per undas,\nOmniaque ad certae normam delirat amussis\nCircino aberranti captus, miseraque Mathesi.\nNempe quia arte valens, fortunatoque labore\nSimiolus vafer, et, si Diis placuit, quoque acutus\nParva tempus acu, celeresque notaverat horas!\nHeu! monstri cerebro quid non ebullit in illo!\nAn Chaos antiquum, an quidquid jam fabula mendax\nAudet in historiam, veteris deliria saecli,\nHis rerum monstris conferre ex parte valebis?\nPhilosopho ergo eadem, atque eadem est sapientis vati.\nQuippe pari indigestarum ex farragine rerum\nPer contraria tot, per inepta volutus uterque\nInformem expromit post haec fastidia fetum.\nAtque id amicorum est quod dicimur ore poetae,\nParvarum instar apum, per florea prata volantes\nHuc illuc puros libare, et ducere succos,\nHyblaeoque cavas distendere nectare cellas.\nUnde laboranti vix tamdem excreta cerebro\nProdiit ad Rhodopen passis elegia capillis,\nAut ode ad Bacchum, emunctae vel epistola naris\nAd Calabrae fumum belle deducta lucernae.","prev":{"citation":"Carmina 1.20.1-41","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XXI. POETAE, lines 1.20.1-1.20.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.20.1"},"next":{"citation":"Carmina 1.20.86-130","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XXI. POETAE, lines 1.20.86-1.20.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.20.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.20.86"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}