{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.4.1-45","citation":"Auctores varii, Carmina 1.4.1-45","ref":"1.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.4.1.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":299,"text":"Haec quoque stultitiae accessit pars magna recenti,\nMaecenas, longo et radices egit ab usu,\nImberbes pueri quod vix custode remoto\nTrans mare mittuntur, multasque jubentur adire\nGentes, et peregre multas errare per urbes.\nNempe ubi vix Sophiae, atque opera est navata Mathesi,\nLineolaeque omnes, numerique, et calculi, et omnis\nFormula ubi aequandi percursa est, atque ubi abunde\nBarbara verborum est, atque importuna supellex\nCollecta ad speciem, et linguae mandata volucri;\nOcyus implumis Sophiae de nidulo alumnus\nEvolat, et caelum sublimi vertice tangit,\nMaterna in pluma, et Laribus si forte paternis\nDoctorum repetendo imitetur verba Sophorum,\nRadices, blateransque cubos, quadrata rotundis\nMiscens, cumque acido et fixo gas aere jactans.\nPsittacus humanas sic reddit gutture voces,\nEt nostro infelix laudatur Simia gestu.\nJamque age, rumpe moras, puppim conscende paratam,\nFortunate puer: contraria littora carpe,\nMutatoque animum veterem simul exue caelo,\nAtque alius, meliorque redi. Ne parce labori\nInterea, et gentes properas dum visere, et urbes,\nExplorare hominum mores, artesque memento.\nQuo censu populi, quali stent milite vires,\nServitione gravi duro sub Rege premantur,\nAn mage libertas jure omnibus imperet aequo:\nEcquis Apellea unicuique est finis in arte,\nDisce, et Phidiaca quam magnus in arte Canova.\nQuis lunae, solisque vias, quis sidera noctu\nVestigat prono percurrens tramite caelum\nAstronomus. Celsas etiam tu scandere turres\nAude, ut Pleiadasque Hyadasque, et Orionis ensem,\nArcturumque scias liquido dignoscere caelo.\nSic te multa virum, multa et prudentia rerum\nTollet humo, et populo secretum parte locabit\nSumma, primores inter, famaeque beabit\nNectare, erisque bonus, sapiens, et fortis, et acer.\nSed quid me vana lacto spe credulus? An non\nSensisti, quali ludamur imagine rerum?\nFrontis prima fides simul et me decipit, et te.\nOmnia quippe redux haec nostra fefellit alumnus\nAuspicia, et monitus praeceps elusit inanes,\nNonne vides, quae illi circumdet fascia collum,\nComprimat elisas quantoque volumine fauces?","prev":{"citation":"Carmina 1.3.171-215","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA III. ANGLOMANI-GALLOMANI, lines 1.3.171-1.3.215","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.3.171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.3.171"},"next":{"citation":"Carmina 1.4.46-87","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA IV. PEREGRINANTES, lines 1.4.46-1.4.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.4.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.4.46"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}