{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.6.129-171","citation":"Auctores varii, Carmina 1.6.129-171","ref":"1.6.129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.6.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.6.129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.6.129.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Intyba cum acri eruca inulis, et cum cichoreis.\nMerge oleo: et veteri sal dilue parcus aceto.\nFricta ingens fervet solea. Hanc frigescere nemo\nQui sapiat, patitur. Lanx altera pisciculorum\nHaud parvum lauto frictum e grege praebet acervum.\nDicitur iste maris vulgo ficedula, linguae\nPropter egestatem, caruit quia nomine vero,\nSed bene deliciae et lauti meruere sapores.\nFac modico inspergas citro. Meus omnia frixit,\nCum flavente coquus butyri ignarus olivo.\nQuod si forte tuum butyro fricta palatum\nSollicitant magis, heu! nostra decede culina;\nEt curre ad Fabium: butyro ibi frigere pisces,\nLenteque perdices dabitur coenare madentes.\nSed jam tempus adest assum removere, ministri,\nCrudaque per totas instaurare ostrea mensas.\nIlla recente maris rorent aspergine salsi,\nNe primo quisquam possit consumere morsu.\nOstrea potores impellunt: ostrea vino\nMergite, qui sapitis, convivae: mergite curas.\nHanc misit testam Veneri gratissima Cyprus,\nIllam aliam multos purgavit faece per annos\nVinitor Hyllaeus. Rursum nova pocula dentur.\nVina coronemus: laetumque ex ordine carmen\nQuisque propinantes patrio de more canamus,\nIllyrica Illyrici convivae lege bibentes.\nFascennina datur, sed sumta licentia parce.\nPensilis ornabit mensam post uva secundam,\nPunicaque excussis tibi granis mala rubebunt,\nOmnia inemta mihi:veniunt Umblensibus hortis,\nEt cucumis bonus, et Mutinensia poma dabuntur.\nTum concreta acido puls lacte, et nectare lactis\nMixta simul dulcis, concussaque: cinnama supra\nSacchari et inspergas mellitam pulvere nubem.\nNasutis hominum gratissima fercula liba.\nMagna super magno porrecta placenta catino\nLactis de spuma, et lacte, atque recentibus ovis\nIntus habet, dives quot Arabs fert littus odores.\nPaulisper facto vescendi hîc fine quiesce.\nIngressusque aliud conclave, triclinia linque.\nHîc vario mensa instravit mantile colore,\nEt cyathis fumum Arabici jam nigra liquoris\nUnda dedit, naresque halanti afflavit odore.","prev":{"citation":"Carmina 1.6.88-128","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA VI. COENA, lines 1.6.88-1.6.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.6.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.6.88"},"next":{"citation":"Carmina 1.6.172-182","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA VI. COENA, lines 1.6.172-1.6.182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.6.172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.6.172"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}