{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.8.174-221","citation":"Auctores varii, Carmina 1.8.174-221","ref":"1.8.174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.8.174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.8.174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.8.174.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":327,"text":"Sed quid sunt Phyllis, Claudina, Lycoris, et Aegle?\nIllud idem, Chremes est quod scenae, Phormio, Davus.\nQuo venit et delator, et omnis servus, avarusque\nOmnis: jure mihi meretrix celetur eodem\nNomine, ineptorumque nimis studiosa puella.\nFallitur hic nemo cordatus: tu mihi tanti\nIndocte obtrectator, non es, ego ut tibi scribam.\nSi res ipsa minus tibi, vel quia parva, probatur,\nVel bona materies Satyra quod tangitur acri\nImmerito, laudari, aut certe digna sileri,\nNescio quid tibi nunc oculos male fascinat aegros.\nStultitiae ante aram cum tot curamus inepta,\nAtque in tonstrinis Europes fata movemus,\nCum peregrinamur nihilo sapientius, ac si\nVere grues validis tranarint aera pennis,\nAbsurde cum philosophamur, et esse videri\nCum volumus docti, sed pravi intus, vel inertes,\nHaec tu parva putas? Musae his decernis honorem?\nEt tamen his vitae totius vertitur error.\nCum legit historias Pholoe peccare docentes,\nCum scribit Claudina, Lycoris flava disertum\nVatem cum alloquitur, vitro cum Phyllis et Aegle\nIllacrimant; cum vana viris, et vana puellis\nVita agitur, salse et possim ridere facete,\nHos intra donec video consistere fines.\nDistat enim Veneri Attica disciplina Platonis,\nPublicaque est adeo, atque omnino criminis expers,\nOfficiosa jocos init, et ridetur honeste.\nNil tamen utilius ridebis, tum quia sensim\nIn Venerem ducet, quaeque est nunc Phyllis, et Aegle,\nLesbia paulatim fiet, Saufeja, Lycisca.\nTunc vero non ulla domus, non ulla mariti\nCura subest: faciunt eadem, curantque mariti.\nEt nati, a teneris quae hausere, exempla sequuntur.\nDic, ubi mater, ubi hic genitor, vir, filius, uxor?\nDesipit hic, toto hic disconvenit ordine vita.\nEt domus infelix domini ruit in caput. Heus tu\nTunc Satyris incumbe, eversaque Pergama serva.\nDum vana exercet stultam socordia vitam,\nFemineisque viros temere sedisse cathedris,\nFemineasque juvat meditari et volvere nugas,\nDum celebrat coetus omnis matrona viriles,\nMutua dum sexus contagia spargit uterque,\nDum sapiunt solum minimis dare pondera rebus,\nArtibus ingenuis quantum decedere censes,\nQuantum doctrinae? Cui publica commoda, leges\nCui curentur, amicorumque negotia? Inerti\nQuis ferat avelli mollis se ad seria lusu?","prev":{"citation":"Carmina 1.8.132-173","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA VIII. APOLOGIA, lines 1.8.132-1.8.173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.8.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.8.132"},"next":{"citation":"Carmina 1.8.222-250","label":"JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA VIII. APOLOGIA, lines 1.8.222-1.8.250","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.8.222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/1.8.222"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}