{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 3.3.128-151","citation":"Auctores varii, Carmina 3.3.128-151","ref":"3.3.128","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.3.128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.3.128","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.3.128.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":164,"text":"Ah! nihil officium, nihil ipsa est denique virtus\nPraeterquam vox, et sonitus, vel nomen inane,\nConnubii si forte velis concludere fines\nTanrum inter nostra haec humanae commoda vitae,\nFluxa, incerta, operosa, pusilla, et inepta, quibus non\nNaturae haec possit moles contenta quiesse.\nAltius ergo animis quiddam, et divinius, atque\nMagnificentius est spectandum, quo imbuit, ad quod\nNos voce impellit mater natura potente,\nSeu potius Deus, ille Deus rerum et melioris origo\nAtque opifex naturae, cui natura ministrat.\nScilicet ille hominem caelo miseratus ab alto\nMagna mente creat, magnique dat esse capacem\nConsilii, et volucri ad superos vi tendere mentis,\nDegeneremque indignari et contemnere terram:\nAlte participem sortis, genitumque beata\nOlim in fata immortali sic destinat aevo.\nHinc omne officium, hinc omnis virtutis honestas;\nHinc homo per connubia legitimosque hymenaeos\nA brutis sine lege vagis secernitur, atque\npartes ipse suas, virtutemque agnoscit; amantum\nHinc crescens proles exemplo imbuta parentum\nIllum sponte colit merito pietatis amore,\nA quo principium omne, in quem est rerum exitus omnis.","prev":{"citation":"Carmina 3.3.84-127","label":"EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA III. AD JACOBUM BETONDIUM SPONSUM NOVELLUM, lines 3.3.84-3.3.127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.3.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.3.84"},"next":{"citation":"Carmina 3.4.1-51","label":"EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA IV. AD ADOLESCENTEM AMICUM DUBIAE SPEI, lines 3.4.1-3.4.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.1"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}