{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 3.4.149-194","citation":"Auctores varii, Carmina 3.4.149-194","ref":"3.4.149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.149.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"Quem quid amicitiae finem posuisse negemus,\nUtilitas si prima fidem fundavit, et aequum\nEt jus? quae tu non quidquam spientius ipsa\nDeripias ab amicitia, quam corpus ab umbra\nSi fors abstraxisse, animumque a corpore certes.\nQuidquid erat, primos animis quod mollibus ignes\nFunderet, utilitas primos sociavit amicos:\nHaec quoque nos ipsos istum pellexit in usum\nSuavis amicitiae, qua tot consuevimus annos.\nTeque mihi primum studiis communibus, atque\nMoribus ingenuis, et simplicitate pudica\nDevinxit, celerem irasci, flectique benignum.\nProfuit ambobus parili pietate vicissim\nNostrorum alternas animorum evellere spinas\nOptima sectando pariter, pariterque monendo:\nAuribus et fidis committier omnia tuto\nSensa animi potuisse, merum quod nectar, et ipse\nSuccus amicitiae est, et pulcri fructus amoris.\nQua quisquis penitum tangi dulcedine sensum\nNon sentit, procul humanis a moribus exul\nProtinus iligna tollat jejunia glande.\nQuin etiam facilesque jocos, facilesque lepores,\nRidiculisque salem urbanum conspergere rebus,\nMultum in amicitia nostra potuisse fateris.\nQuae res invidiae careat si dente maligno,\nIraque atque odio si secludatur ab omni,\nAc modicos parce si depromatur in usus,\nDiscincti paucos cum inter nugamur amicos,\npabula amicitiae mirum quam laeta ministret!\nDum nimium segnes prohibet languescere mentes,\nTardaque blandidulo dispellit taedia risu.\nNulla filix teneris damnum praesentius herbis\nIntulit, et tenerae subduxit pabula messi,\nLenta ut amicitiam dissolvunt taedia, et atra\nAbsumunt imas sanie, taboque medullas,\nEt gelidam virus laxis compagibus afflant.\nPraeterea asperitas procul inconcinna facessat\nOmni ab amicitia, feritas et rustica morum.\nIlla mihi potius conjunctio quippe videtur,\nSetigerumque suum, vesanorumque leonum,\nNon hominum esse, ubi ego quaecunque probavi,\nIlicet oppugnes tu asperrima tollere contra\nCornua, et insanas rixas movisse paratus.\nQuo misere aegrotat lymphatus Caepio morbo,\nUt fruere incepit semel haud re laetior ulla,\nQuam cum dissentit caris violentus amicis.","prev":{"citation":"Carmina 3.4.99-148","label":"EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA IV. AD ADOLESCENTEM AMICUM DUBIAE SPEI, lines 3.4.99-3.4.148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.99"},"next":{"citation":"Carmina 3.4.195-240","label":"EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA IV. AD ADOLESCENTEM AMICUM DUBIAE SPEI, lines 3.4.195-3.4.240","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.195"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}