{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 3.4.195-240","citation":"Auctores varii, Carmina 3.4.195-240","ref":"3.4.195","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.195","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.195.md","author":{"name":"Auctores varii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina","urn":null},"verse":true,"words":283,"text":"Altera quin etiam gravior diffusaque longe\nLatius est, atque huic pestis contraria pesti\nCaecus adulator: foedum, servileque probrum!\nForsitan hoc etiam prosit novisse: suopte\nUt nihil arbitrio curat vixisse! alienos\nUt sese vafer ad mores accommodat! utque\nIram, odium, luctus, terrorem, gaudia, amores\nExplorat, vultumque, et lumina servat amici!\nIrasci, odisse, atque eadem mutatus amare\nCum ipso, mentiri omnia, laudare omnia, sed nil\nSentire, aut tacita diversum volvere mente.\nPlanius haec eadem et melius vis? sylla paternas\nPostquam Faustus opes, atque oblimavit avitas,\nFaustus vapparum stolidissimus, atque nepotum,\nEt postquam coepit de tot modo rebus habere\nNil, nisi villam, equum, et uxorem, sortisque beatae\nRelliquias magnas, Burrhi balatronis amores,\nInstituit subito fortunae damna prioris\nIngenio, seraque catus pensare Minerva,\nDiffertam et libris villae addere bibliothecam.\nQuapropter structo ille fenestram pariete circum\nClaudit, ubi cum pulvino vix parva locari\nSella queat, regumque super busta, effigiemque\nMagnanimum heroum valvis bipatentibus addit,\nSumeret unde novae leges exemplaque vitae.\nMox invitatum lauta ad convivia Burrhum\nPraeclaram ducit convisere bibliothecam.\nFornice in angusto librorum splendidus ordo\nHic erat: aurati plutei: membrana recensa\nPumice, fusca notas, et multo discolor auro,\nScriptoremque suum titulo testata rubenti.\nQuid plura? haud locus hic ullus mediocribus: ipse\nNamque repertores doctrinarum, atque leporum\nDispositos pulcra Faustus delegerat arte\nHesiodum, Archilochum, et cantorem fortis Achilei,\nChrysippum, docto stipatumque platona menandro,\nCompluresque alios: quos vidit ubi ordine longo\nBurrhus, Aristophanis palmam porrexit utramque\nAd Nubes: sed nullus Aristophanes ibi erat, nec\nUllus praeterea liber. Ergo quid? Omnia ficta,\nEt tantum liquido per murum ducta colore\nLibrorum species, segetem mentita Minervae,\nEt domini fucus, figmentum, insania, nubes.\nBurrhus ad haec; Non, o vesani macte cerebri\nFauste, exclamavit? Non. Sed caelo extulit acre\nJudicium egregii functum novitate reperti.","prev":{"citation":"Carmina 3.4.149-194","label":"EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA IV. AD ADOLESCENTEM AMICUM DUBIAE SPEI, lines 3.4.149-3.4.194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.149"},"next":{"citation":"Carmina 3.4.241-284","label":"EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA IV. AD ADOLESCENTEM AMICUM DUBIAE SPEI, lines 3.4.241-3.4.284","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.241"},"credit":{"text":"Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml","quality":"ocr"}}