{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata selectiora 1.24.1-53","citation":"August Buchner, Poemata selectiora 1.24.1-53","ref":"1.24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/1.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/1.24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/1.24.1.md","author":{"name":"August Buchner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner"},"work":{"title":"Poemata selectiora","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora","urn":null},"verse":true,"words":352,"text":"FEsta recurrit hiems, et Bruma nivalibus horis\nAd CHRISTI cunabla vocat. Properemus ovantes\nPlausibus, infantique novo pia vota litemus,\nVota pia atque preces. Nec enim, quod cernimus, omne est,\nIpse quod est: maiora latent, caeloque petenda,\nUnde venit, restant. Pueri parva ora tuemur,\nAtque artus fragiles, et morti debita membra,\nVis intus virtusque Dei penitusque repostum\nNumen agit partes. Nam dum praesaepia dura\nEt tenues implet pannos, dumque ubera matris\nPotat, et alludit matri, simul implet Olympum\nArduus, et certa moderatur sidera lege:\nQuin mundum terramque regit, quae condidit olim,\nProlatus iam ex ore patris, sub pectore cuius\nHactenus aeternos nascens celebraverat ortus,\nMundanum molitus opus, foedusque futurae\nPacis agens. Prius ergo hominem, quam fingeret udi\nAuctor humo, quam triste nefas everteret orbem,\nServavit, patrisque infensi emolliit iras.\nAt postquam primi ob noxam genitoris Adami,\nQuae totum increscendo genus, volventibus annis,\nPeste mala atque omnem labens infecerat orbem,\nOrbem omnem, ac penitus mortalia saecla perire\nCerneret, et tristes devolvi Acherontis in undas,\nImmenso clementem animum succensus amore\nIngemuit, miseransque intactae influxit in alvum\nVirginis, adstruxitque sibi puerilia membra,\nIpse ipse ut posset solvi, mundumque piare\nOccumbens, et morte sua sublidere mortem,\nNosque adeo revocare aeternae in gaudia vitae.\nHinc igitur genus humanum pro tristibus umbris,\nPro flagris Furiarum immitibus, et styge saeva,\nIgnis inexstinctique rogo, pulcherrimus aether,\nStellatique manet caeli felicior axis,\nEt superum immortalis honos; cui splendida cuncta,\nQuasque orbis miratur opes, collata liquescunt\nOcyus, et sordes, et frivola vana videntur\nQuisquiliaeque merae, vel si quid vilius ipsis\nQuisquiliis. Quas, Parve, tibi, quas dicere grates\nPro tantis meritis, et quas persolvere laudes\nFas fuerit? Vox tota labat, nec tanta sonare\nOra humana valent. Quantis concentibus aether\nVolvitur, et quantis exsultant astra Camenis,\nDum menses annosque rotant, et tempora condunt,\nNon te digna ferent. Sed tu dulcissime rerum\nHuc ades, huc, tutela tui certissima mundi\nAtque salus: ades, o, laetus felixque propinqua,\nMuneribusque incumbe tuis! Haec assere nobis,\nHaec firma. Nam quos laqueos, quas undique saevas\nIlle latro stygius fraudes noctesque diesque\nTendit in insidiis? qua vi grassatur aperte\nTurbidus, et totas effundit flammeus iras,\nSi possit tua dona intercipere, Alme, labores","prev":{"citation":"Poemata selectiora 1.23.89-94","label":"AUGUSTI BUCHNERI I. HYMNI SACRI NATALICII., XXIII. Anno 1653, lines 1.23.89-1.23.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/1.23.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/1.23.89"},"next":{"citation":"Poemata selectiora 1.24.54-72","label":"AUGUSTI BUCHNERI I. HYMNI SACRI NATALICII., XXIV. Anno 1654., lines 1.24.54-1.24.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/1.24.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/1.24.54"},"credit":{"text":"August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml","quality":"ocr"}}