{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata selectiora 14.26","citation":"August Buchner, Poemata selectiora 14.26","ref":"14.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.26.md","author":{"name":"August Buchner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner"},"work":{"title":"Poemata selectiora","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora","urn":null},"verse":true,"words":241,"text":"ACcipe, JENA, tui cineres atque ossa GERHARDI,\nNe quoque sic possim desinere esse tuus.\nIpse tibi tumulus famam, quam praestet, habebit,\nEt qua luce mices umbra vel ipse dabit.\nPer me certa tibi verae stat regula vitae,\nEt nunc exemplum nobile mortis habes.\nQuicquid eram, tibi sponte dedi, deducere amore\nAlterius potuit gratia nulla tuo.\nTot quamvis peterent Reges rerumque Potentes,\nNil promissa, omnes nil valuere preces.\nNec tantum auratis potuerunt nixa columnis\nAtria, tam charis vellem ut abire locis,\nEt dulcem migrare larem, tum linquere amicos,\nAh tot Germana pectora nota fide!\nQuis mihi, Diva, tuo tam velificatus honori est?\nQuis tua curabit commoda, quaeso, magis?\nNec fecisse piget, quae tum praestare voluptas,\nEt maiora meus subiciebat amor.\nUnum est, quod doleo, mihi crede, et maceror ex te,\nQuod nondum certa fas tibi pace frui,\nBellorum per triste nefas, quod fulmine saevo\nTerret adhuc, atros insinuatque metus.\nSed mea spirantis tumidum si flexit Olympum,\nDefuncti pro te vox nec inanis erit:\nEt tibi perficiet, carui quibus ipse recedens\nMuneribus, sed nunc largiter usque fruor.\nHumani Custos generis, quem sidera Regem,\nAuctoremque suum mundus uterque vocat:\nSi tua pugnavi, quamquam sine sanguine, bella\nImpiger, atque tibi nota sat ista manus;\nNec pro te piguit duros perferre labores,\nSed spectata omni est turbine nostra fides:\nHoc, precor, hoc concede unum vel redde ministro,\nNe calcet cineres hostica turba meos:\nUt, quae terra tegit tranquillae pacis amantem,\nHaec quoque perpetuae tempora pacis agat!","prev":{"citation":"Poemata selectiora 14.25","label":"AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXV. Anno 1637. Maio 12. TOBIAE MAEVII, ??Doctoris et Illustri?? Consiliarii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.25"},"next":{"citation":"Poemata selectiora 14.27","label":"AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXVII. Anno 1637. Septembre 4. In Obitum ERASMI SCHMIDII, GraecaeLinguae et","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.27"},"credit":{"text":"August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml","quality":"ocr"}}