{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata selectiora 16.13.1-48","citation":"August Buchner, Poemata selectiora 16.13.1-48","ref":"16.13.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/16.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/16.13.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/16.13.1.md","author":{"name":"August Buchner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner"},"work":{"title":"Poemata selectiora","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora","urn":null},"verse":true,"words":297,"text":"HOc, quodcumque vides numeroso assurgere tecto\nLeniter, et purum vertice adire polum:\nAnte AUGUSTI ANNAM, Cimbris de Regibus ortam,\nPagus et exiguo culmine villa fuit.\nHaec intrare procul iussit quas cernimus arces;\nRegificus splendor vix tamen ullus erat.\nHEDWIGIS adiecit, divino ANNAE omine Neptis,\nEnsigeri Conjux nec minus ipsa Ducis.\nSic demum emeruit, nunc LICHTENBERGA quod audit,\nCum se vix melius splendidiusque videt,\nQuicquid Apellaeis possit certare figuris;\nParrhasias quicquid praeteriisse manus;\nHic legere, et totam fas est spectare per aulam.\nQuid tessellato marmore strata sola?\nDivite quid memorem fastigia tecta metallo?\nAttalicae vestis quantus et ipse modus?\nNec pretium argento est, aurum cum vile putetur:\nQua venias, auri fulget ubique iubar:\nPerstringitque oculos, et multa luce fatigat,\nBlanditurque premens, atque premendo capit.\nSed fossae ingentes, sed propugnacula celsis\nAggeribus nusquam, sed neque miles adest?\nNon enses, hastaeque, et centum operata ruinis\nMachina, ferales cum micuere globi?\nScilicet innocuae domus haec est sacra quieti,\nEt festis tantum plausibus illa sonat.\nNec timet hostiles furias, aut provocat arma,\nTuta satis DOminae de pietate suae.\nIn Eandem.\nSive Albis formosum amnen, seu pinguia circum\nArva putes, Hortos, et Nemora et Segetes;\nRegificae seu tecta Domus, et nobile Templum,\nTotque Artes, tot et hic, quae cumulantur Opes;\nLICHTENBERGA, tua nihil est felicius Aula:\nVix regale magis Sol, puto, noster adit.\nCredo equidem magni cupiant si limen Olympi\nMigrare, et nostros Astra subire lares,\nVix alium optatura locum. Post aurea caeli\nCulmina, quid caelo par propiusque micat?\nIn CHRISTIANIBURGUM.\nLichtenburgiacas Domus haec neque dedecet Arces,\nQuae sibi dilecti nomen adepta Ducis:\nUt celebret pariter, pariterque asservet amores,\nSolvere quos frustra mors rigida ausa fuit.\nSicanium fama est Alpheum Arethusin amare,\nNunc quoque, cum riguis serpit uterque vadis:\nFluminibus si hic ardor inest, quis posse, negabit,\nMutua finitimas has quoque amare domos?","prev":{"citation":"Poemata selectiora 16.12","label":"AUGUSTI BUCHNERI XVI. SILVAE., XII. Anno 1632. Iulio 16. Ad CIVES ACADEMIAE ? Nomine Publico.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/16.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/16.12"},"next":{"citation":"Poemata selectiora 16.13.49-93","label":"AUGUSTI BUCHNERI XVI. SILVAE., XIII. Anno 1635. In Splendidissimam et permagnificam ARCEM ac AULAM, lines 16.13.49-16.13.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/16.13.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/16.13.49"},"credit":{"text":"August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml","quality":"ocr"}}