{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata selectiora 2.2","citation":"August Buchner, Poemata selectiora 2.2","ref":"2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/2.2.md","author":{"name":"August Buchner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner"},"work":{"title":"Poemata selectiora","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora","urn":null},"verse":true,"words":249,"text":"IPlora, Iudaee! iterum, post damna ruinae\nLuciferis tribus exactis quod posse negabas\nSurgere, in antiquum se suscitat, ecce, decorem,\nEt plena serie templum, ut fuit ante, nitescit.\nNempe merum quem tu mortalem et numine cassum\nRidebas, hodie sub primae exordia lucis\nDat clare sese esse Deum, dum iura refringens\nFatorum tumulique redux exsurgit in oras\nAetheris, et victor calcata morte triumphat.\nQuod trabe ferali, ceu turpis noxa, pependit,\nQuod potuit solvi fato, claudique sepulchro,\nMatris id omne fuit: sed nunc sese exerit alti\nVirtus dia Patris, manifestaque pignora rerum\nCaelestes produnt ortus, Dominumque loquuntur\nQua tellus, qua pontus, et omnis tenditur aether.\nNamque remoliti novus exit claustra sepulchri,\nEt spoliis Erebi laetus, mortemque nefasque\nCelsus agit vinctos, mox accensurus Olympum,\nUt sedeat Iudex pariter vivisque sitisque,\nEt totum iusto libramine censeat orbem.\nIte pii coetus, et festas ducite pompas,\nIngentemque alacri plausu celebrate triumphum.\nIsacidum qualis populus, cum linqueret arva\nLagaeae fecunda Phari durosque labores\nExueret liber, laetis gavisus in hymnis\nPertransit tumidas rubicundi marmoris undas.\nAegypti nempe instar habet sibi Tartarus ater,\nTrux Pharao est Satanas, qui saevis undique poenis\nHactenus incubuit: nos inde hodie ergo Moyses\nEducit noster CHRISTUS, laetisque subinfert\nSedibus, aeternaeque frui dat gaudia vitae.\nEcce, piae matres primi sub lumina solis\nApproperant tumulo, pretiosaque balsama portant\nUncturae Domini corpus. Musaea iuventus\nHoc disce exemplo, quid lux hodierna requirat\nOfficii: CHRISTO, quisquis crimenque\nnefasque\nExuit, et sanctae sincera agit azyma vitae.\nQuique inopes curat, templi et levat aere ministros,\nQuantocumque licet, CHRISTUM bene gratus inungit.","prev":{"citation":"Poemata selectiora 2.1","label":"AUGUSTI BUCHNERI II. HYMNI SACRI PASCHALES., I. Anno 1622.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/2.1"},"next":{"citation":"Poemata selectiora 2.3.1-68","label":"AUGUSTI BUCHNERI II. HYMNI SACRI PASCHALES., III. Anno 1626., lines 2.3.1-2.3.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/2.3.1"},"credit":{"text":"August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml","quality":"ocr"}}