{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata selectiora 5.1.1.223-262","citation":"August Buchner, Poemata selectiora 5.1.1.223-262","ref":"5.1.1.223","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.223","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.223.md","author":{"name":"August Buchner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner"},"work":{"title":"Poemata selectiora","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Hinc pauci Musarum adeunt penetralia in alta,\nAudentes capiti intactam sperare coronam:\nEt primo plerique rudes in limine sistunt.\nNec tamen et Sophien genus hoc rimatur, et illi\nPrupureum impendit florem; sed imagine vana\nLusum animos, creperas nugas, et inania captat\nIurgia, multa iterum atque iterum texensque retexensque\nIncassum: Aeolii raptant subito omnia fratres.\nNunc autem cum tota ardens Germania bellis\nAestuat, et dirum cognato sanguine ferrum\nNec metuit foedare, et adhuc instigat Erynnis:\nHeu mihi, quae doctis veniunt fata aspera Musis,\nEt tantum mon summa dies? quaenam aequora? quaenam\nAccipient miseras terrae? si immanibus armis\nPulsae iterum procul excedent? Sophieque fugata\nOrbem alium, atque alias longe sibi quaeret Athenas!\nChara Deo pubes, et castis debita Musis,\nQua spe una Patriae fas est mulcere ruinas,\nHuc agite, huc omnes animorum intendite nervos,\nFreti annis, freti ingenio: quaenam aequora labem\nAut nostro eluerint aevo, aut venientibus annis,\nSi nil connixi contra patiamur, ut altae\nGentis honos, tantisque decus sudoribus emtum,\nAut labet, aut penitus vacuas exspiret in auras?\nAtque aliquis forte huc veniens labentibus annis,\nHaec nemora, hae, dicat, silvae, qua maximus Albis\nVolvitur, et tumulos candentis stringit arenae,\nGrata piis quondam dederunt habitacula Musis.\nUt neque vel Pindi iuga, vel Parnassia tempe\nAut dilecta magis, plus aut celebrata ferantur.\nNunc autem (quoniam sors atque aevum omnia versat)\nHaec loca scabrities animorum, et barbarus horror\nOccupat, et doctas ignorat Leucoris artes.\nQuare agite, et fortes male sano opponite saeclo\nPectora, fidentesque animos: non marcida luxu\nOtia, non Bacchus Pater, aut Cythereia mater\nMusarum avertat studiis: ea maxima mentes\nCura agat, ex animis vitiorum evellere stirpes\nDivinis Sophiae dictis, et spargere lumen\nPectore, post victas horrenda nocte tenebras.","prev":{"citation":"Poemata selectiora 5.1.1.180-222","label":"AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.180-5.1.1.222","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.180"},"next":{"citation":"Poemata selectiora 5.1.1.263-312","label":"AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.263-5.1.1.312","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.263"},"credit":{"text":"August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml","quality":"ocr"}}