{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata selectiora 5.1.1.313-359","citation":"August Buchner, Poemata selectiora 5.1.1.313-359","ref":"5.1.1.313","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.313","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.313.md","author":{"name":"August Buchner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner"},"work":{"title":"Poemata selectiora","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora","urn":null},"verse":true,"words":323,"text":"Cum itaque Philosophia circa illustrandam men-\ntem versetur, eamque, quoad potest, excolat; certum\nmanere, eam omnibus rebus ceteris, quae ad tuendam\nhanc vitam, Dei ope, inventae ac excogitatae sunt, prae-\nstare: et tanto quidem magis, quanto homo animantes\nreliquas; in homine vero ratio, caelestis ac divina res,\ncorpus excellat. Quae quidem, nisi Sapientiae doctri-\nnis instruatur, videri similis possit metallo rudi, et non-\ndum igne excocto ac depurgato. Cuius nec usus ali-\nquis est, et prope nullum pretium habet.\nFalli autem eos nimiopere, qui Philosophiam\nGraecorum inventum putant: quod veterum plerique,\ncumprimis autem Graeci ipsi, qui id ad gentis suae glori-\nam pertinere existimabant, persuasi fuerunt.\nCadmum enim Agenoris, Sidoniorum Regis, filium,\nex Phoenicia, quae vicina Syriae, et aliquando cum ea\nconfunditur, et literas et disciplinas, ut veteres memo-\nriae testantur, in Graeciam, ubi Coloniam, conditis\nThebisBoeoticis, propter fraterna bella et caedes vere\ndiris, constituerat, advexisse. Quam ob causam in\neius historia prima Musarum mentio: quas eius nu-\nptiis interfuisse, et Hymenaeum decantasse, Poetae fin-\ngunt. Eas enim praesides disciplinarum ac literarum,\nQuas instituerat, consecrarat. Musar enim Hebraeis\ndisciplina est. Quorum linguam Phoenices expressis-\nse, doctissimus harum literarum, Josephus Scaliger iam o-\nlim monuit. Sic Helicon, Parnassus, Ascra Orientis,\nut viri magni docuerunt, voces sunt: quibus idem Cad-mus\nprocul omni dubio illos montes Boeotiae, Musis\nsacros, ex ritu Orientalis Idololatriae, quae maximam\natque praecipuam partem in lucis et excelsissimis mon-\ntibus peragebatur, dedicavit.\nPorro: Homerum quoque, quem Principem Poe-\ntarum (penes quos antiquissimis saeculis Sapientiae res\nfuit,) veteres habuerunt, omnia, quibus Poesin suam\nadmirabilem reddidit, ex Oriente depromsisse. Quod\nscripto peculiari brevi, cum Deo, se ostensurum,\nDA-NIEL HEINSIUS, incomparabilis Vir, in\nAri-starcho suo Sacro non ita pridem publice recepit. Cu-\niusmodi operam ante ipsum, iam olim, ANGELUS\nCANINIUS circa Phrasin Homeri se praestiturum\npromiserat. Eam enim multum cum Syriasmo con-\ncinere, idem ille summus vir observarat. Homerum\ncerte in Aegypto dedisse operam sapientiae studiis, et\nProphetarum libros legisse, Iustinus Martyr in Parae-\nnetico auctor est. Et inde eum Aegyptium vocatum\nputem. Ut apud Heliodorum in Aethiopicis.","prev":{"citation":"Poemata selectiora 5.1.1.263-312","label":"AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.263-5.1.1.312","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.263"},"next":{"citation":"Poemata selectiora 5.1.1.360-408","label":"AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.360-5.1.1.408","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.360"},"credit":{"text":"August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml","quality":"ocr"}}