{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata selectiora 5.1.1.360-408","citation":"August Buchner, Poemata selectiora 5.1.1.360-408","ref":"5.1.1.360","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.360","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.360.md","author":{"name":"August Buchner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner"},"work":{"title":"Poemata selectiora","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora","urn":null},"verse":true,"words":334,"text":"Sed et Pythagoram, qui primus animarum immor-\ntalitatem, ut ? Hieronymus observat, instituit, eas-\nque et venire caelo, et eo redire affirmavit, Chaldaeis\net Aegyptiis Philosophiam suam, cuius discendae causa\nipsos, Laertio teste, adierat, debuisse. Quae peregrina\nilla magisteria sunt, quibus imbutum Pythagoram ad\nomnia sapientiae arcana penetrasse, Julius Firmicus Ma-\nternus lib. I. Mathes. c. III. prodidit. Hermippus au-tem\nLib. I. de Legislatoribus, ut ab Origene lib. I. contraCelsum\ncitatur, ab ipsis Judaeis hausisse Philosophiam,\neundem scripserat.\nDenique Platonem quoque, Aristonis ex Perictione,\nsive Potona, quae a Neptuno usque deducere credeba-\ntur genus, femina formosissima, filium; quem veterum\nplerique, propter admirabilem sapientiam, DIVINUM\nappellarunt, placita sua, de Deo, communi omnium Pa-\ntre: de eius volante curru: de Geniis, sive angelis (ipse\n… vocat) de purgatione animae, et eius in De-\num auctorem conversione, et alia, quae idem ille, incre-\ndibili amore summi illius et primi Pulchri, ut ita di-\ncam, percussus, pucherrime et perquam amoene dis-\nseruit, non aliunde quam ex Oriente, atque adeo ex\nipsis Prophetarum ac Mosis Libris, quod passim ?\nPatres observant, praecipue autem Justinus Martyr et\nClemens Alexandrinus ostendunt, hausisse.\nInde igitur constare, Philosophiae incunabula in Ori-\nente, atque adeo in ipsa Chaldaea statuenda esse. Ubi\neam primi omnium Hebraeorum Maiores, quorum hic\naliquot enumerantur, professi sint. Et eam quidem\npurissimam atque verissimam. Per Hebraeos deinde\npropagatam ad Aegyptios, et inde (per Pythagoram\nscilicet) in Siciliam fuisse traductam, cuius nobile pro-\nmontorium Lilybaeum est. Acragantis autem men-\ntio fit propter Empedoclem Acragantinum, qui Pytha-gorae\nauditor fuit, et eius Philosophiam excoluit. Ex\nSicilia denique in Graeciam deportatam, Athenis adeo\nfixam posuisse sedem, ut, quamvis victrix gentium Ro-ma\nImperii atque armorum gloriam demisset Grae-ciae,\nintercipere tamen et Philosophiae laudem num-\nquam potuerit: utcumque nobilissima Romanorum in-\ngenia in ea praeclaram operam ponerent. Ut Cicero-nis,\nitem Virgilii: qui quidem Epicuro potissimum at-\ntendit: quod illis securis et laetis hortis, qui nominan-\ntur in carmine, significatur. Nam Epicurus in horto\ndocebat: et summum bonum in …, sive tranquil-\nlitate animi, statuebat. Hanc enim summam volu-\nptatem existimabat. Et ideo ipse Virgilius in Ciri scri-\nbit:\n\"Etsi me vario iactatum laudis amore,\"","prev":{"citation":"Poemata selectiora 5.1.1.313-359","label":"AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.313-5.1.1.359","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.313"},"next":{"citation":"Poemata selectiora 5.1.1.409-457","label":"AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.409-5.1.1.457","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.409"},"credit":{"text":"August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml","quality":"ocr"}}