{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata selectiora 5.1.1.458-487","citation":"August Buchner, Poemata selectiora 5.1.1.458-487","ref":"5.1.1.458","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.458","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.458","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.458.md","author":{"name":"August Buchner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner"},"work":{"title":"Poemata selectiora","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora","urn":null},"verse":true,"words":201,"text":"Italiae igitur non modo Gallias, sed et Germaniam\nnostram meliores literas omnino debere. Cum in-\nde quotidie quidam velut eruditionis politioris fon-\ntes derivarentur. Quae omnia more Poetarum hic\nperstringuntur. Germanorum autem tantam, ac tam\nfelicem in excitandis atque ad summam gloriam per-\npoliendis omnis generis literarum artiumque libera-\nlium studiis exstitisse industriam, ut iam non amplius\nparia cum Italia facerent, sed multis modis vincerent\nac superarent. Frustra dolentibus ac palam conque-\nrentibus Italis: qui quidem Germanos hactenus omne\ningenium in manibus, propter mechanicas artes, et\nlonge faberrima opificia, quorum laude iamdudum\nomnibus alliis Europae populis praestamus, habere, ca-\nvillati erant. Occulta hercle, scribit illustris apud Ita-los\nscriptor, siderum commutatione evenisse arbitra-\nmur, ut illud caelum, molestis Boreae flatibus, frigore\ngeluque damnatum, horrida dudum torpentiaque ingenia\nmollierit ac excitavit. Neque enim contenti sua vete-\nre militaie laude, qua Martium decus Romanis genti-\num victoribus ereptum, stabili disciplinae severitate\nfeliciter tuentur, ipsa etiam pacis ornamenta, literas,\noptimasque artes, decoquenti Graeciae, ac Italiae dormitan-\nti (quod pudeat) abstulerunt. Patrum siquidem no-\nstrorum memoria, architecti imprimis, ac exinde pictores,\nstatuarii, sculptores, mathematici, ac perargutae manus\nartifices, ac item aquileges, septempedariique mensores,\ne Germania petebantur. Nec mirum, cum antea inu-\nsitatae et protentosae inventionis aereas formas excuden-\ndis libris, et formidanda bello aenea tormenta nobis at-tulerunt.","prev":{"citation":"Poemata selectiora 5.1.1.409-457","label":"AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.409-5.1.1.457","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.409"},"next":{"citation":"Poemata selectiora 5.1.2","label":"AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.2"},"credit":{"text":"August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml","quality":"ocr"}}