{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata selectiora front.1.7-9","citation":"August Buchner, Poemata selectiora front.1.7-9","ref":"front.1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/front.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/front.1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/front.1.7.md","author":{"name":"August Buchner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner"},"work":{"title":"Poemata selectiora","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"in hoc autem auctore Christiano nihil legis, quod damnandum aut repudiandum putes. Scimus, quod ipse Apostolus Poetas Prophetas appellare dignetur, nec Plato Homerum aut alium quemvis revera Poetam absque caelesti afflatu fuisse statuit; idque movit haud … dubie Ovidium, ut de sacro quodam impetu deque Deo ipso agitante magnifice gloriaretur. Id omne sanctius sibi Noster vindicat, quo nemo mysteria divina canit religiosius, nemo efficacius divinis homines moribus instruit. Manu propemodum palpare licet, quod de rebus sacris ubi tractat, semper novo calore in hymnos laudesque divinas entheetur. Nulla sane eruditionis parte praetermissa laudem consequitur, quam vel vetusta vatum ingenia invideant. Incidens in augustam aliquam materiam, non invitum, ut sic loquar, Apollinem sensit. Nuspiam anxius putidusve, numquam ungues rosisse deprehenditur. Exporrecta et ignea mente penetrat facile, quid cuilibet loco, tempori aut personae competat. Quantam hilaritatem spirat in argumentis laetis et ad iucunditatem invitantibus? sed flendi occasione data, quantum maerorem refert et tristitiam? quo spiritu, quo amore, affectuque rem agit, et quam prudentiam adhibet in seriis? quam pensi omnia habet, inventionem, fictionem, phrasin poeticam? Ubivis tanta est ubertas, et dulcedo, et varietas, et dexteritas, ut certe non secus habendus sit, ac ex Musis natus, et in Musarum educatus gremio. Hunc quisquis aversatur, Musis et omni humanitati infensus idem prorsus facit, quod aegri, qui nauseante stomacho epularum suavitatem fastidiunt. Festiva et lepida non desunt hic; impura et spurca frustra quaesiveris. Frustra a Buchnero versus exspectes Sotadicos, cinaedicamque Venerem spirantes, ut ab eius lectione casti abhorrere cogantur oculi, sed quantumvis forte ludat et iocetur, mox tamen iterum supercilium tollit et honestatis regula metitur omnia. Rigorosior autem, cui figmenta et fabulae sunt offendiculo, noverit, vera falsis decore mixta Poetarum esse peculium, audiatque Barclajum, qui huius rei invidiam nonnihil levat: v. Barcl. Argen. l. 3. c. 11. p. m. 321. 21.Quippe ita esse Poeseos genium, ut ad aurium voluptatem exerret extra verum, eo quidem licentius, quod cum sciat, sibi non credi, quicquid fingit, innocentis potius ludi, quam inverecundi mendacii res est. Venit porro in mentem, fore, qui criminentur, ex Christiani Poetae schediis non proscripta plane fuisse profana Theologiae gentilis nomina; sed idem Nostro liceat, quod sibi permisere alii, valeatque auctoritas Hugonis Grotti in eadem causa dicentis: v. Grotii Epist. ad Guil. fratrem poematibus praemissa.Quod profecto vigente paganismo flagitiosum fuerat, nunc periculo caret; sciunt quippe omnes ea voce modo sidera, modo elementa, modo mentes aetherias, modo insignes viros, modo DEI unius virtutes ac dona intelligi.","prev":{"citation":"Poemata selectiora front.1.4-6","label":"front.1.4 to front.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/front.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/front.1.4"},"next":{"citation":"Poemata selectiora front.1.10-12","label":"front.1.10 to front.1.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/front.1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/front.1.10"},"credit":{"text":"August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml","quality":"ocr"}}