{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De visu aphorismi 10","citation":"August Tiemann, De visu aphorismi 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/10.md","author":{"name":"August Tiemann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann"},"work":{"title":"De visu aphorismi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Visus itaque distinguit colores juxta se positos, et loci spatio definitos. Affectio enim externa retinae ad duas solum dimensiones fieri potest. – Una antem quaeque activitatis manifestatio, aliam quae pone ipsam esset, omnino excludit, aut saltem restringit. Ex ipso porro affectionis modo patet, cur primus hujus intuitus status ita esse debeat, ut omnia visus phaenomena in una eademque planitie appareant. Modus enim affectionis, quae etiam sit externa ratio, idem semper est, qualem in imagine in retina depicta observamus. Atque solum, extra nos aliquid esse, non quale id sit, uno sensu intuemur, Qua conditione et quomodo ad intuitum figurae perfectae, aut, si mavis, totius plani perveniamus, in universum ex legibus intuitus generalioribus intelligitur. Accedit etiam, ut hic affectio totalis, ideoque intuitus objectus satis extensus una statim producatur, et oculo, ut ita dicam, percurrente solum, et spatium ejusque fines permetiente, confirmetur. Reiteratione ita, quod jam fuit, iterum construitur. Satis etiam memorabile videtur, neque singula puncta neque minimas partes, quibus tamen singulae affectiones respondent, percipi, sed sine singulae cujusque partis singula apprehensione totum aliquem intuitum statim dari. Comprehensio enim, alterum sensualitatis negotium, alteri, apprehensioni, hic jam juncta esse videtur. Utrumque demum separatur, ubi intuitus nimie crescit. Quod quidem unam notissimam sublimitatis atque τοῦ δεινοῦ in intuitu caussam continere videtur. Pictura in retina minor, lucis sensationem, verum non intuitum perfectum et clarum faceret, gradail III. De externis nonnullis atque in oculi humoribus sitis, visus rationibus. 9. Tres potissimum res considerandae sunt, objectus magnitudo, vis lucis et distantia, quas in intuitu ipso non reperiri, res fert. Magnitudo objectus finibus in universum, quibus retinae circumscribitur affectio, refertur, Angulum opticum, qui picturae in retina magnitudini respondet, 34 secundas saltem adaequare debere, T. Mayer (Comment societ. Gött. T. IV. pag. 97) experimentis illustravit. Decrescente angulo fines evanescunt, quod, affectionem totam ob ejus minutiam oculo perimetiri, et eo figuram confirmare (8. fin.) jam non valemus. Multum hac in definitione partim a retinae sensibilitate pendet, partim a lucis, vi et colorum ratione.","prev":{"citation":"De visu aphorismi 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/9"},"next":{"citation":"De visu aphorismi 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/11"},"credit":{"text":"August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi","quality":"ocr"}}