{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De visu aphorismi 3","citation":"August Tiemann, De visu aphorismi 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/3.md","author":{"name":"August Tiemann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann"},"work":{"title":"De visu aphorismi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Oritur autem haec sensatio, quandocunque retina sit cum conscientia actuosa: atque hac ipsa efficacitate ea consistit. Nunquam tamen lux perfecta et lucidum illud absolutum et merum sentitur; sed, activitate functionis, ad modum atque gradum restricta, excitata, modificata sensatio et certa ratione determinata conformatur; quo ad intuitum aptior fieret. b. Ita primum colorum sensationes oriuntur, ex lucis videlicet modificatione aliqua et divisione. Quo modo autem et qua via speciales hae sensationis lucis fissiones et modi efficiantur, ignoratur. Lucidum ipsum est quasi medium colorum indifferens, ex quo omnes nascuntur, cujusque ope constant, et in quod iterum omnes solvuntur. Ut color enim aliquis sentiatur, lux ipsa sentiatur, necesse est. Albi sensatio ab ea lucis proxime distat, et eo propius, quo purius vividiusque est album. In ceteris proprie sic dictis coloribus lux peculiari modo conformata est. In universum, lumen varie refractum, et quoad actionem suam in oculum, peculiari relatione indutum, peculiarem efficere affectionem, ideoque variorum colorum sensationis conditionem continere videtur. Corpora itaque opaca, dum relationem ad oculum accipiunt tenentque, modo isti conditioni respondente, activa fiunt. Proximam autem certi coloris conditionem atque destinationem ipsa jam corpora in se continent, et, accedente illo lucido, quum relationem ad oculum accipiant, sensationem coloris excitant. Si lucidi gradui cuique conformis posset fieri retinae sensibilitas, colorem alicujus rei et noctu et die aequalem atque in vera forma puritateque sentiret. Colorum autem sensationes nunquam sunt merae, ut lucis sola modificatio in sensatione esset; sed, non ceterorum solum, verum, aut lucis etiam ipsius, aut suppressae activitatis sensatione sunt permixtae atque turbatae.","prev":{"citation":"De visu aphorismi 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/2"},"next":{"citation":"De visu aphorismi 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/4"},"credit":{"text":"August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi","quality":"ocr"}}