{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De visu aphorismi 37","citation":"August Tiemann, De visu aphorismi 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/37.md","author":{"name":"August Tiemann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann"},"work":{"title":"De visu aphorismi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Affectio enim, utpote ad quam intuitus plene convenit, ex una utrique oculo, ex diversane re cuique singulo veniat, dummodo sit simillima, non differt, neque in conscientia distinguitur. Duas ipsas res, certa conditione, tamquam unum objectum intuemur (v. infra). Uni dein oculo omnia videri duplicata, haud rare observatur. Separatim igitur, statu primitivo constat ab uno alteroque oculo animae intuitum tradi. Eorum autem explicatio, qui de unitate intuitus simillimi tactu nos doceri perhibent, eo refutatur, quod, similitudine non sublata, duae tamen candelae distinguantur. Atque multum interest, utrum rem objectus individuam habeamus, an unius solum intuitus conscii simus. Qui dein in retinae partium sibi correspondentium affectione simillima caussam posuerunt, eadem ratione atque visu in estrabismo naturali iterum simplici reddito reffelluntur. Structura etiam perpensa, latus retinae nasale temporali alterius oculi respondere, quisnam concederet? Itaque consuetudine fieri, ut, certis retinae partibus in utroque oculo una semper et simillimo modo affectis, explorante tactu, unam eandemque rem utriusque objectus esse, edocti, unum etiam solum intuitum habere putemus, opinio valde probabilis plerisque videbatur. Minime vero easdem semper retinae partes una moveri, sed, pro rei distantia situque ad latera verso, modo has, modo illas retinae partes correspondentes feriri, facilis delineatio mathematica nos docuit. Quam parvi omnino momenti sit partium convenientium affectio, e perimentum illud de duplici candela institutum ostendit.","prev":{"citation":"De visu aphorismi 36","label":"HLITUBO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/36"},"next":{"citation":"De visu aphorismi 38","label":"HLITUBO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/38"},"credit":{"text":"August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi","quality":"ocr"}}