{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De visu aphorismi 39","citation":"August Tiemann, De visu aphorismi 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/39.md","author":{"name":"August Tiemann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann"},"work":{"title":"De visu aphorismi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Quae igitur in ipso eo plano sita sunt, simplicia tantum videntur. Quae omnia, ut magis pateant, per duos tubos aequales, in unum signum directos, perspicias. Oculi in hunc objectum attente conjecti, simplicem eum; relaxati autem, ac si remotiora essent inspecturi. aperturas tuborum ambas easque decussatas et duobus objectibus munitas; intensi denique, ut aperturae distinetius appareant, utramque, et non transversim sed juxta sitam, et in quaque objectum vident. Tubis circulo semipellucido, uno, flavo, altero, caeruleo, in medioque perforato clausis, primi casus objectus circulo subviridi circumdatur. Directio inhoc experimento, cum attentione aliqua et reiterate instituto, ne minime mutatur, sed pro sensu solum diversae, quam oculus capit, distantiae, objectus omnes, et aperturae tuborum cum circulo eas claudente, et signum quod adspicitur in certo eodemque loco ponuntur. Facilius experimentum, idem docet. Per chartam duplici loco satis perforatam objectum – uno oculo per unum, altero per alterum foramen – spectanti, objectus ipse quasi per unicum foramen, a cujus utroque latere aliud foramen, omnia autem in eodem objectus plano, tibi exhibentur. Foramina enim ab uno alteroque oculo bina visuntur, quum objectus distantiam quisque oculus sibi sumserit; dextri autem foraminis, quod dextri, sinistri quod sinistri oculi est, vera imago ad objectum congruunt. Simplex et unicum itaque habetur. A latere in adspectu posita foramina, eo oriuntur, quod quisque oculus oppositae partis fo","prev":{"citation":"De visu aphorismi 38","label":"HLITUBO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/38"},"next":{"citation":"De visu aphorismi 39-2","label":"UTINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/39-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-tiemann/de-visu-aphorismi/39-2"},"credit":{"text":"August Tiemann, De visu aphorismi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_visu_aphorismi","quality":"ocr"}}