{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 14.78-93","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 14.78-93","ref":"14.78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/14.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/14.78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/14.78.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Ipsi enim Carthaginense concilium factum siue die ei consule proferebant. Dicebant enim eliam concilium Cypriani consules non habero: ubi tamen legitur dies; in illo autem ipsorum Carthaginensi nec dies. Nos autem, quod in manibus erat, Romanum concilium Melebiadis, sicut illud Cirtense, et diem habere demonstrabamus et consules. Neque enim tunc ad boram antiqua archiva ecclesiastic:. discutienda nobis fuerunt, uude ista consuetudo etiam veterum fuihse docertur. Nee tamen inane. eis etiam nos calumnios movere voluimus, quare in Cypriani concilio dies inveniretur, in ipsorum autem non inveniretur: quia illi vanas moras volebant innectere, quas nos conabamur avertere. Nam etiam hoc exigebant, ut de Scripturis sanctis ostenderemus alicubi dies et consules esse conscriptos: quasi episcoporum concilia Scripturis canonicis aliquando fuerint comparata; aut possent etiam ipsi de Scripturis sanctis proferre concilium, ubi Apostoli judices sederint, et accusatum aliquem vel damnaverint, vei absolverint. Et tamen respondimus eis, etiam Prophetas libros suos prænotatis et delinitis commendasse temporibus, quo anno, cujus regis, quoto manse anni, quoto die mensis factum super eos fuerit verbum Domini: a ostenderemus quam inaniter et calumniose de diebuet consulibus episcopalium conciliorum quæstiones vanissimas excitarent. Fieri enim potest, ut in cadi.. cibus sit ista varietas, ditm alii aliam dies et consules diligentia majore describunt, alii tanquam superfluum prætermittunt. Sicut etiam codex de quo primum legimus judicium Constantini, quo inter partes Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos pronuntiavit, diem et consulem noa habebat; alius autem quem contra eoram calumuias postea protulimus, habebat. Quia etiam illic invidiosissime proclamaverant, quod imperatoris litteras sine die et consule recitavimus: et tamen etiam ipsi alias ejusdem imperatoris litteras in causa Felicis ordinatoris Cæciliani, quas mirabili cæcitate contra se ipsos protulerunt, sine die ct consule recitarunt: nec eis inde aliquid objecimus, ne similiter ut ipsi, tempora necessaria superfluis verbis occuparemus.","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 14.63-77","label":"14.63 to 14.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/14.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/14.63"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 14.94-109","label":"14.94 to 14.109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/14.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/14.94"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}