{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 23.1-16","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 23.1-16","ref":"23.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/23.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/23.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Aut ergo persecutio non omnis injusta est, aut non est persecutio dicenda cum justa est. Quapropter, aut persecutioncm pars Donati patitur justam, aut persecutionem non patitur, quia patitur juste. Non autem juste passus est Cæeilianus, quia innocens probatus et absolutus est. Quod quidem illi negaverunt, et potius ab Imperatore damnatum esse dixerunt, et ideo majores suos maximeque Donatum, a se tanta praedicatione laudatum, Caeciliano persecutionem fecisse confessi sunt. Ilium autem convictum atque damnatum probare minime potuerunt: imo etiam, quod nos dicebamus, cum esse absolutum atque purgatum, ipsi quoque multa contra se ipsos legendo firmarunt. Et tamen liberum arbitrium sibi ab Imperatore concessum esse jactant. Victi atque confusi, id sibi etiam nunc flagitabant debere concedi, quod majores corum Cæciliano non concedebant: quem sic apud Imperatorem accusarunt, quem illis accusationibus I ab Imperatore damnatum isti etiam mentiri voluerunt. Si voluntas libera unicuique tribuenda est, Caeciliano prius tribueretur. Si haec non homini judici permittenda, sed Deo potius dimittenda suut, Cæcilianus prius apud Imperatorem non accusaretur. CAPUT XVIII. — 24. Expergiscimini aliquando, non vos tartareus obliget somnus, non in profundum sacrilegi erroris adhuc impia consuetudo demergat: jam consonate paci, cohærete unitati, acquiescite charitati, cedite veritati: Ecclesiam catholicam incipientem ab Jerusalem criisalcm tognoscite usquequaque diffundi, eui non communicat pars Donati, cui causa non præjudicat Cæciliani. Toties enim purgatus, i toties absolutus, etiamsi non esset innocens, nec causa causæ præjudicat, nec persona personæ. Hæc I verba pet orbem terræ universa personat Ecclesin, elamat etiam membrum illius in Africa: Testithonium Dei novi, negotium Cæciliani non novi: credo innocentem a vestris majoribus insectatunt, qaem lego toties absolutum: sed qualiscumque sit causa ejus, causæ meæ nihil præjudicat; qualiscumque sit persons ejus, personae meæ nihil pracjudicdt. Vos hoc dixistis, vos ad hoe subscripsistis: Nec causa causæ præjudicat, nec persona personæ.","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/22"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 23.17-34","label":"23.17 to 23.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/23.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/23.17"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}