{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 32.11-24","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 32.11-24","ref":"32.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Sed more suo Scriptura loquitur, quæ sic arguit malos, tanquam omnes in eo populo mali sint; et sic consolatur bonos, tanquam omnes ibi tales sint. Pro nobis ergo episcopi vestri, etiam in eo quod post Collationem victi scripsisse ' dicuntur, Aggæi prophetiam posuerunt, unde nos com memorarent evidentius probare quod dicimus, quia et in uno populo, in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta, hominibus dissimili voluntate viventibus et diversis moribus et discrepantibus, nee causæ causa, nec personas potest praejudicare persona. CAPUT XXI. — 33. Illud etiam quod ex Apostoli Epistola, scriptis suis etiam modo commemorant, ubi ait, Nolite jugum ducere cum infidelibus: quæ enim participatio luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? et cætera gum supra commemoravimus, et quomodo recte intelligerentur, ostendimus, quid aliud agunt, nisi ut nos commemorent quibus hoc Apostolus scripserit? In eodem quippe ipso populo Corinthiorum quod dicimus demonstramus; ne forte arbitrentur Prophetarum tantummodo moris fuisse, et non ad Novi Testamenti, sed ad Veteris consuetudinem pertinere, sic arguere reprehensibiles, quasi omnes in eo populo arguantur; et sic alloqui laudabiles, quasi omnes ibi laudentur. Ecce et ad Corinthios sic Apostolus loquitur: Paulus vocatus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, Ecclesiæ Dei quæ eat Corinlhi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: gratia vobis et pax a Deo Vafre nostro et Donuno Jesu Christo. Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quas data cat vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia; sicut testimonium Christi confirmatum eat in vobis, ila ut nihil vobis desit in ulla gratia.","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 32.1-10","label":"32.1 to 32.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.1"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 32.25-36","label":"32.25 to 32.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.25"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}