{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 32.25-36","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 32.25-36","ref":"32.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Quis hæc audiens credat in Ecclesia Corinthiorum esse aliquos reprobos, quandoquidem verba ista sic sonant, velut ad omnes directa sit ista laudatio? Et tamen paulo post dicit, Obsecro autem, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Rursns tanquam in hoc horrendo vi. tio velut omnes arguens atque increpans, dicit, Divisus eat Christus? Numquad Paulus crucifixus eat pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Puto antem eos qui in eo populo dicebant, Ego sum Christi; non duxisse jugum cum eis qui dicebant, Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephæ (I Cor. I, 1-13): et tamen omnes ad unum altare accedebant, et eadem Sacramenta comnlunicabant, qui cadem vitia non communicabant. His enim Corinthiis etiam illud dictum est, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (Id. XI, 29). Quid enim aliud Apostolus nisi istos vaniloquos cogitabat, ut ei non sufficeret dicere, judicium manducat et bibit, nisi adderet, sibi: ne boc etiam ad illos pertineret, qui pariter quidem, sed non judicium manducabant?","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 32.11-24","label":"32.11 to 32.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.11"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 34","label":"34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/34"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}